Skip to the text

Articulus 29

Quare quandoque Dominus non exaudit.

DISCIPULUS. — Dixisti, Domine, superius aliqua de hoc, cur diligere te volentibus reddas te ita difficilem, diversa gravamina eis occurrere permittendo, et eos quasi non exaudiendo quum te invocaverint :1 non tamen mihi adhuc satisfactum est per adductas per te tunc rationes. Moveor enim non parum, Domine, hinc, quia quum spiritualia et salutaria peto, puta caritatis affectum et in eo profectum, et cetera hujusmodi, videris quasi non advertere, ut salva tua sic loquar gratia, nec curas pauperculi tui desiderium attendere : quia quanto plus quandoque te pulso, tanto aridior fio. Cur facis hoc, bone Domine, quum tamen sis auctor pietatis et pater misericordiæ? Non dubito quin totum facias pia intentione atque dispensative. Vellem tamen libenter aliquid inde intelligere, pro mea in hujusmodi tentationibus aliquali consolatione. Satis intelligo, Domine, quod sic fiat mecum propter peccata mea, necnon propter cautelam, ad humiliandum me et probandum in me longanimitatem, atque ad augendum desiderium, et ex consequenti et meritum. Sed quoniam hæ rationes sunt generales, audirem libentius speciales.

DOMINUS. — Possem tibi respondere et dicere, quod contra Scripturæ consilium, nimis velis esse curiosus in Dei judiciis et operibus, rationes quærendo plus quam necessarium sit.2 Ne tamen turbatum perturbare amplius videar, audi in specie aliquid inde unde te dicis motum.

Quum salubria videris petere, et a me non exaudiris, crede firmiter quod indubitanter et veraciter te exaudio in tempore opportuno, licet pro tuo bono differo. Multa enim justis meis non statim ut vellent tribuo, sed tempus quo congruentius dentur exspecto. Igitur, si hi in fide et spe perseverantes ad me clamare non cessaverint, tunc tempore debito experimento discent me eorum desideria non contempsisse. Nolo enim ut quis mihi exaudiendi præfigat terminum, sed ut magis humiliter meum præstoletur beneplacitum. Ego enim electis meis libentissime eorum desideria tribuo, etiam abundantius quam ipsi præsumere audent, dummodo hoc pro eorum fuerit salute; sin autem, tunc tamen tribuo alia meliora.

Esset ergo homini valde proficuum, si in orationibus suis et desideriis spiritualibus, imo etiam in corporalibus quibuscumque necessitatibus, eum quem docui servaret modum. Dixi enim in agonia constitutus : Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste;3 non tamen sicut ego volo, sed sicut tu; fiat voluntas tua. Hinc etiam institui ut in oratione quotidiana dicatur : Fiat voluntas tua sicut in cœlo et in terra.4 Multum quippe mihi placet, et est homini valde utile, ut de me bene confidat, et nihil de se suisque viribus, virtutibus, meritis et factis, seu devotione et industria, præsumat, faciendo nihilo minus, quantum in se est, quidquid potest. Talem hominem non possum derelinquere. Et si sibi videatur interdum, quod quasi a me derelictus sit in suis adversitatibus, tunc sit memor qualiter mihi in cruce contigerit, quando præ nimio dolore ad Patrem meum cœlestem clamare cogebar : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?5

Non quod mea humanitas fuerit a deitate derelicta; sed humanitas tanta patiebatur, quod ei videbatur quasi esset derelicta, quum a divinitate nullam perciperet in tantis afflictionibus consolationem. Si igitur tibi quandoque similiter contigerit, tunc cogita quod te maxime diligo : quia te hic in pœnis, et suo modo etiam per gloriam postea in cœlis, mihi similem facere intendo.

Bene præterea advertendum, quoniam misericorditer quosdam in eorum orationibus quandoque non exaudio, et damnabiliter nonnullos, quum petunt, in malum ipsorum exaudio. In exempla tibi sint, Paulus apostolus, quem nolui exaudire, quando petiit a se auferri stimulum carnis, et filii Israel, quibus, exaudiendo dum importune peterent, in furore meo regem Saul dedi.67 Sic et pia mater dilecto puero non semper dat quæ desiderat, et prudens medicus concedit ægro quæcumque vult, quando de ejus salute desperat. Consultum igitur tibi sit ut in tuis cunctis necessitatibus fiducialiter me petas, sed tempus, modum et effectum exaudiendi mihi relinquas.

DISCIPULUS. — Gratias tibi, dulcissime Domine, quia tam salutarem dedisti mihi doctrinam. Da, bone Domine, ut secundum eam me regere valeam, ne gratis in me laborasse videaris.

Footnotes

  1. art. xxv. ↩

  2. Eccli. III, 22. ↩

  3. Matth. xxvi, 39, 42. ↩

  4. Matth. vi, 10. ↩

  5. Matth. xxvii, 46. ↩

  6. Act. xiii, 21. ↩

  7. II Cor. xii, 7-9. ↩

Chapter 30 of 52