Articulus 10
Dilectio inimici quomodo et quare sit adimplenda.
DISCIPULUS. — Dixisti, Domine, jam immediate, quomodo dilectio proximi etiam inimicum comprehendat: ita quod etiam tanquam proximum diligere debeam meum inimicum. Fateor, Domine, quia durus est hic sermo: et quis potest eum, non dico tantum audire, sed et facto (ut tu vis) implere? Nosti, Domine, quoniam natura hoc non habet: quin imo recalcitrat, odio laborat, vindictam affectat, et læta fronte inimicum respicere non valet; insuper et sola inimici memoria hominem vexat. Sed et bestiæ ex naturali instinctu non consueverunt diligere se lædentes: quin potius eos odio habent, licet diligere norint eos qui ipsis benefaciunt.
DOMINUS. — O pauper homuncio, quam simpliciter arguis! Dic, quæso, an non plus sis quam bestia? Bestia ex naturali instinctu regitur, tu rationis ductu. Illa movetur sensu, tu intellectu. Illa moritur tota, quando caro deficit; tu perpetuo manes, quum spiritus corpus relinquit. Perpende igitur, si non obligatus sis merito ad majora quam bestia. Non tamen nego hic adesse difficultatem, sed non concedo impossibilitatem. Quod igitur natura refugit, gratia operari valebit. Quare, si per adoptionis gratiam filius Dei dici et esse volueris, necesse est ut patrem in virtutibus imiteris, qui pro suis inimicis in cruce oravit, quemadmodum et protomartyr meus S. Stephanus fecit, atque nonnulli alii Sancti similiter egerunt. Attende Moysen et Paulum: quorum primus optavit deleri de libro vitæ propter eos qui eum voluerunt lapidare; secundus vero concupivit anathema fieri pro eis qui sanguinem ipsius sitierunt. Intellige quod affectus in eis loquebatur, qui quasi securi de Dei dilectione, comminabantur quasi amantis et amati separationem propter proximi dilectionem, sine quo, si possibile foret, noluerunt soli salvi fieri: quod utique magnum fuit signum in eis fraternæ caritatis. Vade, et tu fac similiter. Si autem causaris de rei magnitudine, scias ei et magna præmia reposita esse. Si oculos velles interiores aperire, posses intelligere quod inimicus esset tibi diligendus potius quam amicus. Quare? Quia ille est tibi causa merendi, si patiens fueris; iste vero coronam tibi minuit, quia nihil apponit. Et diligendo eos qui te diligunt, similis es ethnicis et publicanis, imo et bestiis, quæ etiam diligunt suos benefactores.123 Sed diligendo inimicos et eos qui te oderunt, assimilaris Deo tuo et ejus magnis amicis.45 Modo elige cui similari velis potius.
DISCIPULUS. — Gratias tibi, piissime Domine, quod ita bene informasti me. Vellem tamen libenter audire adhuc rationes alias cur præceperis mihi ut proximum diligam.
DOMINUS. — Sit tibi ratio sufficiens, quod ego qui errare nequeo nec quemquam decipio, hoc præcepi et volo impleri. Tamen quia tardus es ad intelligendum, audi adhuc. Proximus tuus et tu venistis originaliter de uno patre Adam: igitur estis fratres. Imo magis estis fratres ex uno patre Deo, qui vos ad imaginem et similitudinem suam creavit. Etiam eritis simul (si volueritis) regni cœlestis cives et heredes. Ego hominem quia maxime diligo, debes diligere et tu quod ego diligo: alioqui tuam ad me dilectionem pro nihilo reputo. Diligere teneris quoque proximum, quia hoc est naturæ consonum: vides enim quod omne animal diligit simile sibi. Unde non sine causa discipulus ille quem maxime diligebam, dicere frequenter solebat: Filioli, diligite invicem. Novit enim hoc esse a me præceptum. Et ideo addidit: Quod solum, si fuerit bene servatum, satis est. Apostolus meus quoque Paulus ponit efficacem diligendi proximum rationem, qua diligenter pensata, posses utiliter manuduci ad dilectionem proximi. Comparat enim pluries corpus meum mysticum (quod est Ecclesia, cujus ego caput utique sum) corpori organico seu naturali. Sicut autem in tuo corpore unum membrum alteri non invidet, sed membra se invicem fovent et quasi diligunt, nec unum tantum sibi, sed et ceteris membris servit, ac uno læso, alia sibi compatiuntur; sic quoque esse deberet in corpore meo mystico, inter meos videlicet fideles, in dilectione fraterna, ut uno gaudente, alii sibi congauderent, ac uno dolente, alii sibi condolerent. Hanc similitudinem si sæpe præ oculis haberes, cito in dilectione fraterna proficeres.678 Et ut plura verbis concludam paucis, noveris quod ego solus debeo tibi causa esse dilectionis tam Dei quam proximi; nec aliquam aliam debes tibi diligendi rationem assumere, si non vis errare et gratis laborare.
Attende super hoc mellis similitudinem. Quid diligitur in melle? Nonne dulcedo? Itaque, si propter sui dulcedinem mel diligis, certe diliges et favum. Quare? Quia et in favo mel habetur. Est enim favus, mel in cera. Accipe igitur per mel, dulcedinem dilectionis divinæ; per favum vero, dulcedinem dilectionis fraternæ, id est proximi tui, in quo est, aut si actu non est, esse tamen poterit, Dei bonitas, justitia, veritas, et ceteræ virtutes quæ a Deo homini insunt seu inesse poterunt. Si autem videris deficere mel favi, et receptacula vacua, dole, et ora Deum ut replere ea misericorditer dignetur. Si autem non est de hoc spes, prout constat de spiritibus malignis et animabus jam damnatis, tunc committe Deo: quia ad talium dilectionem non teneris, quum Deum et ejus dona in eis non invenias. Sicut igitur Deum diligere debes, quia in se est bonus; sic etiam diligere debes proximum tuum, quia ex bono Deo bonus est, aut bonus fieri potest ex Dei bonitate. Hoc est dicere summarie: Dilige Deum ut mellis dulcedinem et propter se ipsum suasque perfectiones; et dilige fratrem ut mellis favum, scilicet in Deo, si fuerit justus, aut propter Deum, si fuerit peccator, qui regredi tamen potest justificandus, virtutes Dei in eo veras, non temporalia, carnem, divitias, etc., amando.9
Ex his collige, quod licet duo sint præcepta caritatis (Dei videlicet et proximi) distincta, unum tamen sine altero rite impleri non potest: quia non possunt in actione separari; sed si perfecte diligis Deum, diligis et proximum, et si proximum recte diligis, tunc et Deum diligis, sive ille sit amicus, sive inimicus, Judæus, paganus, etc.
DISCIPULUS. — O Deus meus, parce peccatis meis. Quia nescio an digne diligam amicos, heu! quomodo tunc sinceriter diligere potero inimicos? Tuum donum hoc erit, Domine. Igitur quod minus est in me suppleatur per te.
Footnotes
Chapter 11 of 52