Skip to the text

Articulus 30

Quomodo Deus vult invocari per medium Sanctorum.

DOMINUS. — Adhuc unum te docebo modum, quem servabis quando in orationibus tuis efficaciter et cito exaudiri vis. Fac sicut scriptura illa dicit :1 Ad aliquem Sanctorum convertere. Ego namque singularem habeo complacentiam in meorum Sanctorum honorificentia eis a mortalibus impensa. Unde do uni gratiam subveniendi se invocantibus in necessitate una, alteri vero succurrendi sibi devotis in necessitate alia, quatenus sic in omnibus honorificetur qui eos condidit, elegit, sanctificavit et glorificavit. Quare et quandoque exaudio invocantes aliquem Sanctorum non majorem, et invocantes majorem non exaudio, ut sic singulis honor etiam a terrigenis impendatur. Etiam nosti quod quicumque negotia aliqua habet in curia terreni regis, hic causæ suæ quærere solet patronum, invocat regis domesticos, sollicitat regi acceptos, rogat quoscumque regi familiariter notos, ut dignentur se suamque causam in conspectu regis habere commissam, reputans se ipsum indignum et insufficientem ad proponendum et tractandum coram regali majestate. Hunc modum servavit mulier Chananæa, interpellando pro sua filia.2 Nam quum ei respondere differrem, ipsa fortis mansit in fide, perseveravit in humilitate, et non cessavit a sua devota importunitate quousque et Apostolorum meorum in se provocavit compassionem atque intercessionem : quare et meruit a me sui commendationem et filiæ liberationem. Ideoque, si hanc et tu imitatus fueris orandi formam, senties citius et crebrius in tuis precibus consolationem optatam.

Sed novi quod quum tuis in orationibus me quasi tibi durum et inexorabilem putas, et in adversis consolationem non ad nutum tuum reportas, cito cum quadam mentis dejectione ab orationis instantia cessas. Verum tunc deberes magis ad orandum te ipsum cogere, sicque multum posses in devotione, gratia et virtutibus proficere. Accipe de igne similitudinem. Quum enim ignis a vento et aqua sibi contrariis sentit pugnam, amplius et validius invalescit, ac stridentibus flammis se quantum prævalet defendit, faciendo eis tota virtute sua resistentiam. Sic et homo devotus deberet facere in tentatione quacumque ei occurrente.

DISCIPULUS. — Gratias tibi referant, opto, Domine, omnes Sancti tui, quia tam bonum tradidisti mihi indigno modum orandi. Quod utique fecisti, Domine, ex nimio quo tu me diligis amore, et ex mera tua bonitate. O amor indeficiens, cuncta transcendens, nullo egens, omnibus abundans, mentes immutans, te gratis communicans eis qui te desiderant, nemini te denegans, nisi eis qui de te non curant, de hominibus deos faciens, terrena cœlestibus jungens, sine quo nullus est felix, cum quo nemo est infelix : quibus te laudibus efferam, nescio, et tamen ex toto tuas laudes tacere nequeo. Eia, quando vis me mutare in virum alium? Veni, obsecro, o amor deifice, in servuli tui cor quod creasti, reple vasculum quod fecisti, dilata opus quod statuisti, fac tranquillum quod inquietasti, perfice quod cœpisti, consolare quod turbasti, sana quod vulnerasti, posside quod proprio sanguine emisti, uni tibi ex toto quod in parte tibi attraxisti.3 Tuæ enim, Domine, sunt deliciæ, esse cum filiis hominum; et nostræ sunt divitiæ, Domine, esse tecum. Sic igitur, superdulcissime Domine, esse digneris tu semper mecum, ut ego semper valeam esse tecum, et a te nunquam separer in perpetuum. Hoc enim proprium est, Domine, amantis et amati: alioqui verus amor inter eos non est.

Footnotes

  1. Job v, 1. ↩

  2. Matth. xv, 22-28. ↩

  3. Prov. viii, 31. ↩

Chapter 31 of 52