Skip to the text

Articulus 31

Sanctorum invocatio pro dono caritatis.

DISCIPULUS. — Quoniam docuisti me, Domine, ut quæram in orationibus meis patronos et intercessores;1 ne frustra orasse fortassis videar, hoc libenter facere volo, gratia tua pauperculo mihi succurrente.

Primum igitur venio ad te, o Virgo virginum, quæ genuisti Dei Filium, plus in te quam in omnes Sanctos confidens. Scio enim quod tu potes apud Dominum Deum meum plus quam omnes Sancti. O Regina cœlorum, Mater Regis angelorum, mundi Domina, Imperatrix totius orbis gloriosissima, sed et Mater misericordiæ piissima, peccatorum advocata fidelissima, reorum reconciliatrix clementissima, miserorum consolatrix dulcissima, fateor me indignum invocare nomen tuum sanctum: tamen necessitate me compellente, recurro ad maternæ, virgineæ et deificatæ pietatis tuæ viscera, quæ nunquam alicui tibi supplicanti clausisti, totus lacrimis cordis suffusus, ante sanctitatis tuæ pedes jacens prostratus, ego totus pauper, miser et miserabilis peccator, petiturus, Domina mea, a tua clementia unam eleemosynam, ne fame peream. Peto, inquam, o Domina mea, mea Domina, Domina mea caritativissima, te per illum caritatis ardorem qui te Matrem Dei fecit, quum diceres, Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum, impetra mihi saltem unam scintillam caritatis a tuo dulcissimo Filio, qui tibi nihil negabit:2 alioqui ad pedes tuos præ caritatis fame et siti moriar; et sic, Domina, ut salva gratia tua sic loquar, tu videreris in morte mea rea, quia non subvenisti ut potuisti. Ne permittas hoc, bona Domina, ut talia dicantur de tua magnificentia.

O vos, beatissimi cœlestes spiritus trium hierarchiarum et novem chororum, sancti Seraphim, Cherubim et Throni, Dominationes, Principatus et Potestates, Virtutes, Archangeli et Angeli, quos in Dei laudibus et gloria cœlesti confirmavit caritas, qua mediante vos, angelis apostaticis cadentibus, stabiles permansistis, qua et perpetuo felices estis, qua etiam incessanter continue flagratis: eia, misereamini mei indigni servuli vestri, tamen dono Dei rationis vobiscum et gloriæ cœlestis capacis, impetrando mihi a summo Patrefamilias, cui vos carissimi estis, caritatis eleemosynam, ne corpore et anima peream, et sic non promovendo vestrum mendicum, sed perire patiendo, utique non evaderetis negligentiæ signum.

Sed et vos, beatissimi Patriarchæ, Prophetæ, Apostoli, martyres, confessores, virgines et continentes, in ea caritate qua salvati estis, sitis, obsecro, memores meæ quam patior miseriæ, quam et vos quandoque tolerastis, et quam vos per caritatem misericorditer evasistis; et subvenite mendico vestro, mihi miserrimo, communicando mihi saltem unam caritatis micam aut guttam de vestra abundantia, ne ad pedes sanctitatum vestrarum peream inedia: quod certe, ut salva vestra caritate ita loquar, non esset gloriæ vestræ absque nota, quum consortem naturæ permisissetis sine eleemosynæ subsidio interire.

Specialiter tamen invoco pro caritatis eleemosyna vos omnes meos sanctos patronos, de quorum meritis et promotione singulariter præsumo. Eia, nolite pietatis vestræ viscera mihi servitori vestro indigno claudere, qui meruistis Deo per caritatem placere, cuncta mala evadere, et perpetuæ beatitudinis gloriam percipere : alioqui cogerer dicere, quod cum mutatione status vestri etiam mutassetis caritatis affectum, non in laudabilius, sed in deterius (quod absit), quia hic ex caritate fuistis compassivi, nunc vero videremini duri.

Cordialissime tamen singulariter singulos rogo vos omnes Sanctos et Sanctas Dei, qui præ ceteris Sanctis et supra alios Sanctos fuistis et estis a Deo caritatis dono specialiter privilegiati : ostendite vestræ caritatis magnum affectum erga me pauperculum vestrum in effectu, et nolite me inopem a vestris opibus excludere, nec manu vacua permittatis, quæso, vestrum mendicum a vestro conspectu recedere. Quomodo enim alias relucebit vestra caritas, nisi eam experiatur miserorum necessitas ?

Eia, Domine Deus meus, jam nescio quid ultra debeam facere. Miserere pauperculæ facturæ tuæ. Tu nosti servuli tui desiderium. Et si juste preces meas non exaudis, non tamen potes tot intercessorum (quos invocavi) contemnere interventum. Da ergo, bone Domine, caritatis necessarium donum.

Footnotes

  1. art. præced. ↩

  2. Luc. 1, 38. ↩

Chapter 32 of 52