Skip to the text

Articulus 32

Commendatur orationis instantia cum ejus efficacia.

DOMINUS. — Libenter audivi tuam erga Sanctos meos instantiam, habeoque in tua devotione complacentiam, nec possum Sanctorum meorum refutare (quum pro te interpellaverint) petitionem. Verumtamen tu facias quod in te est, te humiliando, pulsando, et Sanctorum patrocinia sæpe quærendo; et reliquum mihi committas, scilicet modum et tempus exaudiendi. Si ita feceris, confide quod quum minus putas, mirabilia experieris.

DISCIPULUS. — O Domine, fiat voluntas tua. Ego tuum sum figmentum, tu es unicum meum refugium. Tu es Deus meus, ego portiuncula creaturæ tuæ. Tu es Dominus meus, ego indignus servus tuus. Quidquid tibi placet, fac mecum, dummodo non me frustraveris, Domine, caritatis munusculo.

DOMINUS. — Si te defraudare vellem optato, non incitarem tuum desiderium ad petendum pro caritatis donario. Volo autem te scire, quod postquam anima mihi devota, pro caritatis dono et dilectionis perfectione seu amoris fervore consequendis, per ea quæ potest exercitia fecit quod in se est, me scilicet intime desiderando, amore mei nullis parcendo laboribus, et si omnia propter me contempserit; tunc tandem, tempore quo mihi placuerit, eam per mentis excessum sursum in contemplatione rapio : ita ut fiat silentium in ejus cœlo dimidia quasi hora, nullaque alternantium cogitationum tumultuatione animus hujus contemplantis conturbetur, nec ultra quidquam inveniat quod appetat, nihilque occurrat quod non fastidiat;1 sed animus ipse totus intra contemplationis tranquillitatem intromittitur et colligitur, ubi sentit quemdam affectum multum inusitatum, qui est tantæ dulcedinis, quod sentiri quidem potest, sed verbis nequaquam valet exprimi. Hic affectus si sic in anima continue perseveraret, tunc ipsa quasi felix perpetuo jam esset. Nam tunc nihil sensualitas nihilque imaginatio in anima operantur : imo et omnes inferiores vires animæ tunc proprio viduantur officio. Sed animæ superior ac purior vis tunc in illud intimæ quietis secretum summæque tranquillitatis arcanum, delectabilissima jucunditate introducitur. Et in hoc tranquillitatis silentio, omnia quæ ipsius animæ sunt, silent : quin imo et ipsa anima silet sibi ipsi, ut solum Verbum æternum tunc loquatur huic animæ devotæ in hac contemplatione, non quidem per linguam carnis, nec per alicujus similitudinis phantasmata, sed immediate per semetipsum.

DISCIPULUS. — Placent, Domine, quæ dixisti; sed contentare nequeo nisi experimento didicero quandoque quæ promisisti, ut sic, Domine, cum tua licentia, fiducialiter et non proterve loquar. Si tamen tibi mea displicuerit instantia, tunc rogo, Domine, cum venia, ut habeas eam pro nulla. Ego enim quandoque nescio quid loquor; sed quia multum de tua confido pietate, quidquid occurrit menti, hoc coram te effundere non dubito etiam voce verbi.

DOMINUS. — Quantumcumque te ad longanimitatem hortor, video quod tu nihilo minus in tua perseveras importunitate: quam non ex toto abjicio, si tamen non caruerit discretionis freno. Sed unum adhuc tibi restat in quo probandus es, antequam beneficio quod petis dignus fias. Pro caritatis namque eleemosyna opportune et importune per medium meorum amicorum et Sanctorum postulasti; sed nondum tu aliis indigentibus caritatis eleemosynam forsitan pro tuo modulo digne tribuisti.

DISCIPULUS. — O Domine Deus meus, quid est quod modo dicis? Multum namque de hoc miror. Domine, quomodo ego possum aliis dare quod ipse non habeo? Mendicus ego ipse, quid mendicis possum facere?

Footnotes

  1. Apoc. VIII, ↩

Chapter 33 of 52