Articulus 33
Exhortatio ad caritatis eleemosynam dandam aliis.
DOMINUS. — Caritatis eleemosynam unde aliis tribuas, dicis quod non habeas. Miror si quod dicis consideras. Si nihil esses, verum diceres, quia nihil haberes. Nunc autem ex quo esse habes, nec aliis donis Dei cares, non recte dicis quod caritatis eleemosynam unde aliis tribuas, non habeas. Nonne habes intellectum, affectum et memoriam, pedes, manus, oculos et os, quibus poteris, quum vis, mihi servire, et proximis subvenire? Et si in ceteris tibi deesset facultas, non tamen tibi deesse poterit, quum vis, bona voluntas.
DISCIPULUS. — O piissime Domine, ignosce meæ insipientiæ, quia non sic tuum verbum intellexi de exercendo caritatis opere. Putabam enim te velle ut ego alios caritativos facerem, quum ipse si caritativus sim, ignorem. Nunc autem, quia sentio quod vis ut in caritate et ex caritate aliis pro modulo meo per te mihi concedentem caritative subveniam, et caritatis eleemosynam aliis impendam, o Domine, quam libenter te me juvante id faciam! Sed tamen, bone Domine, quia tu nosti quod argentum et aurum non est mihi, et quoniam inops et pauper sum ego, totusque miser et miserabilis, et mente et corpore, adjuva me, obsecro, ut tentem si aliquid valeam saltem devota oratione.12
DOMINUS. — Hoc est quod volo.
DISCIPULUS. — Bone Domine, doce modum quomodo ex caritate per orationes possim caritatis eleemosynam dare, ut aliis proficiat, tibique placeat, et mihi etiam pinguiorem caritatis eleemosynam obtineat.
DOMINUS. — Aperi oculos cordis tui, et vide quot miseriæ, pericula, dolores, angustiæ, gemitus, ploratus, ululatus et cruciatus sunt in toto mundo, in terra videlicet et in purgatorio. O quot homines sunt in periculis animæ et corporis in diversis mundi partibus, de tuis fratribus et sororibus, non tantum tuæ religionis Cartusianæ, sed et communis religionis fidei christianæ, qui indigent caritatis eleemosyna, ne ex toto depereant inter tentationum varietates atque insidiarum jacula! Quorum aliqui patiuntur a propria carne, aliqui a perversis hominibus, aliqui a malignis spiritibus. Et ex illis sunt aliqui in periculis aquæ, ignis, latronum, ferarum et ægritudinum diversarum. Nonnulli quoque ex eis clerici, religiosi, orphani, viduæ, et miserabiles personæ aliæ defendere se non valentes, oppressi sunt injuriis, falsis judiciis, et tyrannorum violentiis. Nonnulli vero infirmitatibus, doloribus, paupertatibus, senio et aliis diversis incommodis sunt fatigati nimis. Aliqui etiam ex his detinentur ita crudeliter in vinculis et carceribus, quod magis eligunt mortem quam vitam. Alii sunt in perpetuos servos et ancillas venditi infidelibus, ubi viliores bestiis reputantur, vel die noctuque, in frigore et calore, in mari in navibus remigare [coguntur], catenis compediti, vel super terram aratrum aut currum more equorum vincti trahere, in caumatibus solis et imbribus frigoris, pane et aqua non nisi ad solam necessitatem refecti, et vix camisia pro solo tegmine nuditatis die noctuque vestiti. Et quum ex defectu virium aut alias, non ad nutum ribaldorum qui eos regunt ambulant, tunc flagellantur circa crura usque ad sanguinis copiosam effusionem. Quorum nonnulli, quum se quocumque modo a vinculis possunt excutere, præ nimia mentis amaritudine et ex desperatione se ipsos miserabiliter perimunt, in mare se præcipitando, aut caput in petras illidendo. Attamen multi de talibus sunt sacerdotes, clerici, milites, mercatores, religiosi, et magni domini in sæculo fuerunt: unde tanto fit eis miseria sua gravior, quanto prius fuit eorum felicitas major. Cogita etiam pie quid fiat de virginibus et mulieribus christianis quæ per infideles captivantur: quarum aliquæ sunt moniales, nobiles, et magnorum filiæ et uxores. Quæ ut vitam redimant, voluntatem eorum infidelium a quibus detinentur oportet quod faciant. Item multi sunt diabolica fraude decepti, multi a pravis hominibus seducti, et multi propria opinione illecti ad sentiendum erronee in fide, in moribus et aliis dogmatibus periculosis. Modo bene pensa si non occasionem invenias sufficientem dandi talibus caritatis eleemosynam.
Adhuc autem amplius, attende et vide diligenter quoque miserias fidelium defunctorum quorum animæ in purgatorii igne ineffabiliter graviter puniuntur. Attamen aliquæ ex his sunt apud me magni meriti: quas ex naturali mea pietate licet vellem libenter de tormentis eripere, non tamen hoc sinit æquitas meæ justitiæ, quoad pro suis peccatis usque ad minimum quadrantem satisfecerint per se in hujusmodi tormentis, aut per alios vivos cum Ecclesiæ suffragiis. Inter quas si tu adhuc patrem, matrem, fratres, sorores, aut alios habeas amicos et benefactores, pro quibus utique obligaris ad subveniendum eis, ignoras. Nam dico tibi pro certo, quod multorum animæ ibidem adhuc purgantur, quæ ante annos multos a vivis suis amicis putabantur ad gloriam evolasse. Ex quibus sunt etiam nonnullæ pauperculæ animæ, nulla alia habentes suffragia nisi quæ in communi facit sancta Ecclesia. Hi sic in purgatorio detenti, clamant sine intermissione cum ineffabili desiderio ad suos in terra amicos vivos, et ad alios, ut eorum misereantur. Quod certe valde caritativum esset, et opus magnæ pietatis: quia amici Dei sunt, se ipsos tamen juvare non valentes, sed aliorum indigentes eleemosyna; qui et potentes erunt post sui ereptionem promovere et juvare alios apud Deum.
Vides ergo quot modos, quot causas, quot occasiones habes caritatis eleemosynam aliis dandi, et aliis ex caritate subveniendi. Et si non vales pecuniis, beneficiis, obsequiis, jejuniis aut Missis vel aliis mediis consolationem facere eis, poteris ad minus talibus subvenire pro eis devote orando, aut saltem ad Deum propter ipsos lacrimabiliter ex fraternæ caritatis zelo suspirando. Et noveris quod quanto plus te in hujusmodi compassionis affectu exercueris, tanto citius et copiosius tu a me caritatis donis repleberis, ita ut non tibi opus sit caritatis eleemosynam amplius mendicare ab aliis.
DISCIPULUS. — O Domine, quam bonam lectionem mihi de caritatis eleemosyna eroganda legisti! quæ omnia mea interiora (ut verum fatear) ita concussit, ut vix lacrimas possim continere. Confirma, obse-
Matth. v, 26.
Ps. LXVII, 29. cro, Domine, hoc quod operatus es in me.3 Heu, quantæ sunt humanæ conditionis miseriæ! O misericordiarum Pater et Deus totius consolationis, ne despicias opus manuum tuarum, et ne obliviscaris nos in finem.456
Footnotes
Chapter 34 of 52