Skip to the text

Articulus 37

Qualiter anima quasi in sopore unitur Deo.

DISCIPULUS. — Quoniam sponte declinasti, Domine, ad quinque sensus animæ interiores pro mea informatione ex mera tua bonitate, rogo non displiceat etiam tradere in practica qualiter anima tibi devota his sensibus tibi jungatur mediante caritate.

DOMINUS. — Sicut curiosorum inquisitionem detestor, ita devotorum studio condelector. Audi aliquid de quo quæris. Homo spiritualis cui gratiam hujusmodi fecero, uniendi se scilicet mecum, fit quodammodo ad instar hominis nobili et forti vino potati : unde et in soporem resolvitur, non tamen omnimode in somnum, ita ut non ex toto dormiat, nec etiam simpliciter vigilet. Qui quidem ea quæ circa ipsum fiunt, non plene scit, nec etiam totaliter nescit, sed quasi advertere non curat, neque talibus intendit: imo nec actu de se ipso tunc cogitat, quamvis se fore illic ubi est, non ex toto ignoret. Et quanto tunc in anima fuerit amor Dei ferventior intellectusque lucidior, tanto fortius animam totam in se Deus rapit, sibi eam miro modo uniendo, in tantum ut demum anima hæc oblita sui, et oblita omnium aliorum præter Deum, nihil sentiat nihilque intelligat nisi solum Deum, unus quasi spiritus facta cum eo; sed intellige, per amorosam voluntatis suæ cum voluntate divina unionem et conformitatem.

DISCIPULUS. — Gratias tibi, Domine, quia non sprevisti pauperis tui desiderium, sed dignanter tradidisti unionis modum per soporati exemplum. Adhuc tamen moveor ad sciendum si iste sopor sit idem cum pace illa quæ omnem exsuperat sensum, sive cum ea pace in qua dicit se Propheta in id ipsum velle dormire et requiescere.12

DOMINUS. — Non multum erras, si sic intelligis. Nomina quidem sunt diversa, sed res eadem est. Diversis siquidem nominibus soporem hunc diversi nominant. Aliqui dicunt eum somnum, aliqui dicunt silentium, aliqui pacem: unus sic, alius aliter, ex effectuum ratione eum ita denominantes varie. Tamen rectissime potest nominari, secundum apostolum meum Paulum, pax omnem exsuperans sensum. Non enim tantum sensum excedit, imo (quod plus est) etiam absorbet omnem cogitationem, imaginationem, rationem, memoriam et intelligentiam.

DISCIPULUS. — Modo intelligo ex tuo dono, ut mihi videtur, Domine, illud contemplativorum dictum: Deum nemo veraciter invenit, qui se non totaliter perdit; et illud similiter ex eodem manans fonte: Nullus Deum vere seu perfecte diligit, qui non se veraciter oderit. Hinc elicio, Domine, quod si voluero contemplando tibi inhærere, oportet omnia, et me quoque inter alia, relinquere. Et si voluero in dilectione tua fieri perfectus, necesse est ut in me omnis extraneus cesset affectus, tam proprius quam alienus, etiam omnium creaturarum: ita ut totus meus affectus nemini nisi tibi soli militare præsumat. Delicatus enim (ut quidam ait) amor tuus est, socium non patitur. Solus cum solo esse vult, sicut scriptum est:3 Dilectus meus mihi, et ego illi;4 item: Una est columba mea.

DOMINUS. — Bene sentis, recte loqueris. Hoc fac, et fiet. Fac ut dicis, et fiet quod cupis.

DISCIPULUS. — O Domine, bonum est nos hic esse, ait magnus amator tuus, quum in transfiguratione tua radiantem faciem tuam vidisset, nesciens quid diceret præ mentis stupore.5 Nescio et ego, Domine, quid dicam. Benedico, laudo et honorifico te, utinam digne, quia tetigisti utcumque cor servuli tui cum suaviori affectu et lucidiori intellectu. Sed secretum meum mihi, secretum meum mihi, ait Propheta.6 Age, Domine, quod agis, operare quod operaris. Sanctorum tuorum deprecationes non sunt contemptæ. Sapientia vicit malitiam;7 misericordia superexaltavit judicium; desiderium pauperis audivit Dominus.8 Gratiarum actio largitori;910 laudes intercessoribus et promotoribus. Conserva et perfice, obsecro, Domine, gratiam tuam in opere manuum tuarum, in tuam perpetuam laudem. Et ne avertas unquam faciem tuam a me;11 sed averte propitius faciem tuam a peccatis meis, ne amplius divisionem inter te et me facere prævaleant quoquomodo.12

DOMINUS. — In die bonorum ne immemor sis malorum.13 Montes et colles habent juxta se valles. Si semper esset festum, venirent festa in contemptum. Vicissitudine sua currunt tempora.

DISCIPULUS. — Intelligo, Domine, quid velis. Fiat voluntas tua, quæ semper est recta, justa et sancta; non mea, quia fatua, curva et indigna.

Footnotes

  1. Ps. IV, 9. ↩

  2. Philipp. IV, 7. ↩

  3. Cant. II, 16. ↩

  4. Cant. VI, 8. ↩

  5. Luc. IX, 33. ↩

  6. Is. XXIV, 16. ↩

  7. Sap. VII, 30. ↩

  8. Jacob. II, 13. ↩

  9. Ps. X, 17, sec. ↩

  10. Hebr. ↩

  11. Ps. XXVI, 9. ↩

  12. Ps. L, 11. ↩

  13. Eccli. XI, 27. ↩

Chapter 38 of 52