Skip to the text

Articulus 36

Reprehensio præsumptionis, et de quinque sensibus animæ.

DOMINUS. — Placet quia largam erogasti caritatis eleemosynam. Utinam tu cum ceteris aliique tecum haberetis affectum semper talem in dicendo preces ad Horas, necnon in litaniis. Sed oris strepitum facitis, et raro intentionem cordis adhibetis : igitur etiam taliter orando parum proficitis aliis et vobis ipsis.

DISCIPULUS. — O Domine, heu! verum est quod dicis. Da nobis omnibus emendationem propter infinitam tuam bonitatem. Insuper, bone Domine, quia feci (licet taliter qualiter) quod jussisti, in dando caritatis eleemosynam : quando vis reddere servulo tuo quod promisisti, caritatis eleemosynam mihi tribuendo ?

DOMINUS. — Jam pluries dixi tibi in superioribus, quod hoc debeas mihi committere, quia ego scio melius quam tu quid tibi expediat.1 Persevera tu in desiderio longanimiter, et experieris tempore opportuno promissionem meam efficaciter. Tibi videtur (ut sentio) quod jam aliquid magni feceris, ideoque dignum fore ut a me reportes aliquid mercedis in recompensam quasi laboris. Dic mihi, homuncio, quid fecisti ? Quæ sunt aliorum, mihi obtulisti ; de alienis prodigus, in propriis parcus. Propria mea et Sanctorum meorum mihi obtulisti merita, et quid ultra ? De propriis tuis quid apposuisti ? Ubi sunt Missæ, psalteria, pœnitentiales psalmi, vigiliæ, cantica graduum, jejunia, flagella, eleemosynæ et lacrimæ, ceteraque hujusmodi spiritualia exercitia quæ pro liberatione captivorum quos redimi optas, de propriis tuis obtulisti ?

DISCIPULUS. — Parce, Domine, parce, rogo, meæ præsumptioni, et ignosce meo torpori. Cognosco enim, Domine, quoniam vere ita est ut tu dicis. Libenter enim multa expedirem aliorum labore, quæ digito minimo (ut sic loquar) vix ipse curo tangere. Da, pie Domine, emendationem, et fac tu nihilo minus pro nominis tui gloria aliquid ad rem, illis indulgendo gloriæ tuæ præmium, et mihi pauperculo tuo largiendo caritatis donativum.

DOMINUS. — Quantumcumque te informem ad longanimitatis refugium, tu tamen semper reverteris in tuum pristinum canticum. Ideoque iterum te docere volo aliqua, adhuc tibi ad inhærendum Deo per amoris affectum necessaria.

Noveris quod in anima rationali sunt quinque sensus spirituales seu interiores, quibus ipsa Deo conjungitur mediante caritate. Est enim in anima interior auditus, in potentia animæ memorativa, cujus est doctrinam et inspirationes divinas recipere et conservare. Unde loquitur Propheta in Psalmo, dicens :2 Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Et hic sensus seu hæc potentia respicit personam Patris in divinis. Sed visus animæ interior consistit in potentia animæ intellectiva, cujus est divinas perfectiones pro posse intelligere, non tantum per fidem, sed etiam per aliqualem experientiam. Unde ait quidam : Sicut Deus per memoriam auditur, ita per intelligentiam videtur. Et hic sensus seu hæc potentia respicit personam Filii in divinis. Ad hunc visum non sufficit videre Deum in creaturis vel in Scripturis aut in humanitatis veste, sed requiritur ut anima devota per unitivum amorem immediate, absque aliquo medio, etiam in Deum suum feratur, omnibus sensibilibus et intelligibilibus penitus exclusis. Hæc est illa divinissima sapientia, quam nonnulli dicunt amentiam seu stultitiam sapientissimam : quam nullus mortalium per propriam attingit industriam naturalem, nisi singulari præventus sit gratia, et nisi prius multam præmiserit inquirendi per gemitus, desideria et bona opera diligentiam.

Reliqui tres spirituales et interiores sensus animæ, puta odoratus, tactus et gustus, sunt spiritualiter in potentia animæ volitiva seu affectiva secundum tres voluntatis actus, qui sunt desiderare, diligere et delectari : quorum primum correspondet odoratui, secundum tactui, sed tertium gustui. Nam sicut famelicus primum a longe cibum odorat, et sic desiderat, deinde propius accedens, tangit manibus et tractat, ac postmodum ore recipit et degustat; sic suo modo anima rationalis et devota suum cibum, qui est Deus, per tres actus potentiæ affectivæ, qui Spiritui Sancto in divinis attribuuntur, sentit experimentaliter, et spiritualiter attingit : primo ipsum quasi odorando per devotionis desiderium, deinde ipsum tangendo per caritatis dilectionem, et post etiam ipsum gustando per unitivam adhæsionem. Correspondet his illud in Canticis, In odore unguentorum tuorum curremus, quantum ad primum;3 et illud, Tenui eum, nec dimittam, quantum ad secundum;4 et illud in Psalmo, Gustate et videte quoniam suavis est Dominus, pro tertio.5 Hæc autem gustatio et visio non potest fieri in anima nisi perfecta unione harum potentiarum animæ cum Deo in amore ferventissimo. Ad quam tu potes adspirare quidem; sed non pertinges nisi quum ego voluero et te fortiter attraxero.

DISCIPULUS. — O bone Domine, quam magistralem legisti mihi lectionem! Gratias tuæ bonitati. Da, obsecro, ut in me proficiat ad tui laudem, mihique in salutem. Scio namque, Domine, quod nihil valeo, nisi quando tu volueris, et quantum tibi placuerit; atque ideo rogo ut non aliter fiat quam prout mihi expedierit.

Footnotes

  1. art. xxix, xxxii. ↩

  2. Ps. LXXXIV, 9. ↩

  3. Cant. I, 3. ↩

  4. Cant. III, 4. ↩

  5. Ps. XXXIII, 9. ↩

Chapter 37 of 52