Articulus 38
De unitivo amore et variis ejus operationibus.
DISCIPULUS. — Videtur mihi, Domine, juxta præmissa, quod unitiva tui adhæsio, qua tui amoris suavitas sentitur, præsupponat, præsertim ordine naturæ et secundum modum communiorem, devotas meditationes surgentes ex spiritualibus colloquiis aut sermonibus, vel ex lectionibus affectuosis, necnon intima desideria cor inflammantia, ac orationum ferventium sedulitatem, nunc vocalium, nunc mentalium. Ideoque libenter vellem, Domine, aliquid de his audire.
DOMINUS. — Noveris quod ad contemplationem, qua pervenitur ad suavitatis divinæ gustationem et cum Deo unionem, bene requiruntur ea de quibus mentionem fecisti. In theologia enim mystica, secundum contemplativos, ea quæ tetigisti idem sunt, aut se invicem præsupponunt : omnia tamen in vera et perfecta comprehenduntur oratione. Omnis quippe orationis, saltem veræ, finis et fructus est Deo adhærere, et unum cum Deo spiritum fieri, videlicet per liquefactionem purissimi amoris, et per speculationem serenissimæ cognitionis, atque per absconsionem in Dei vultu ab omnium strepitu mundorum, per excessum quietissimæ fruitionis, ubi omnes vires et potentiæ animæ a suis dispersionibus simul collectæ, ac in unum, verum, summum et simplicissimum bonum fixæ, in quamdam divinæ conformitatis ac æternæ stabilitatis similitudinem transformantur.
DISCIPULUS. — Ex dictis, Domine, intelligo quod homines devoti et ad orandum prompti, sint aptiores et proximiores ad contemplandum, et per consequens etiam ad Deo inhærendum per amorem unitivum magis idonei. Utinam, pie Domine, et ego fieri merear unus ex iis. Quoniam vero de contemplatione aliquid, Domine, occasione unitivi amoris tetigisti, optarem audire de varietate illa aliquid quam contemplativi persæpe in moribus et per exteriora signa exhibent, quando ita tecum conversantur. Attendi namque in eis, quod non uniformiter, sed multum difformiter se tunc habent, aliqui quasi sint insensati, aliqui quasi ebrii, alii sic, alii aliter se exhibendo.
DOMINUS. — Verum dixisti de aptis ad contemplandum propter devotionem ad orandum. Audi nunc quoque de quo quæris, si forte quandoque tibi aliquid de hujusmodi contigerit, ut scias unde et quomodo accidat.
Homines mihi specialiter devoti, qui abstractam diligunt vitam, ab exterioribus (quantum fieri poterit) exoccupatam, perveniunt (gratia mea ductrice) nonnunquam ex forti spe quam suis in orationibus aut meditationibus concipiunt de cœlesti gloria per ipsos consequenda, ad tantam mentis jucunditatem, ut intus cohibere eam si vellent, nequeant, sed velint nolint, per signa aliqua in apertum foras prodit, puta per risum, lacrimas, singultus, suspiria, saltus, plausus, gesticulationes, aut cetera hujusmodi mores inconsuetos. Et quoniam jucunditatem hanc verbis exprimere nequeunt, ipsam his quasi lusibus ostendere ex abundantia cordis, velint nolint, contendunt. Hanc internam mentis jucunditatem dicunt contemplativi jubilum. Repræsentatque Ecclesia tale gaudium etiam in Missis per lætitiæ canticum Alleluia : quod quidem multis fit gaudii notis, sed sine expressione significativæ vocis.
Nonnunquam etiam corda mihi devotorum suis in orationibus aut meditationibus tanto perfundo gaudii spiritualis meique amoris fervore, quod videntur quasi ebrii, modum in agendo nescientes, ita ut præ spirituali lætitia loquantur et operentur insolita. Et hæc spiritualis actio vocatur a contemplativis ebrietas spiritus.
Quandoque rursum corda devotorum ita amoris mei fervore et dulcedine tango, tam fortiter et abundanter, ut redundet ex corde totum in corpus, in tantum quod corpus suas intermittere cogatur operationes: quia nequit tunc ambulare, stare, loqui aut videre, sed factum videtur interim quasi insensibile, donec fervor iste tepescat et cesset. Et talis interna operatio etiam corpus occupans, dicitur a nonnulis raptus, vel etiam ecstasis.
Interdum quoque cor hominis devoti ardor divini amoris ita accendit, ut totum hominem concutiat, et nisi foras erumpat, homo præ caloris vehementia deficere videatur: quia cor ipsum, tanquam vas fictile metallo ferventissimo suscepto in partes multas mox rumpendum, ardorem hujusmodi sustinere non valens, continere se ultra nequit quin dirumpatur, prout et nonnunquam compertum est in nonnullis personis devotis, quæ venis et nervis cordis ruptis, spiritum realiter tradiderunt, de morte ita ad vitam veraciter et haud dubium feliciter transeuntes. Hunc modum aliqui contemplativorum vocant insolentiam spiritus.
Nonnunquam etiam anima prius in se male dura, tactu divini amoris ad instar bullientis metalli ita liquescit in hujusmodi sua devotione, ut jam non videatur fore ipsa quæ prius, sed altera:1 quia ad omne Dei beneplacitum ita facta est flexibilis, quasi unus spiritus cum ipso sit, ad omnem Dei voluntatem aptissima et promptissima, in nullo ei contraria aut dissona. Modum hunc nominant aliqui contemplativorum liquefactionem spiritus.
Est et adhuc alius modus contemplativorum in suis exercitationibus, quem ipsi dicunt spiritualem jucunditatem, vel gaudium in Spiritu Sancto. Hoc gaudio quum cor hominis divinitus repletur, fit homo quasi extra se et supra se, nesciens præ spirituali jucunditate quid faciat aut quid dicat. Et hoc ipsum gaudium testimonium reddere quandoque consuevit conscientiæ hominis quod sit filius Dei: præsertim si venerit (prout nonnunquam consuevit) post generalem, integram et puram confessionem, aut post devotam celebrationem, aut post cordialem passionis meæ meditationem;2 vel si venerit in locis ubi magnæ sunt indulgentiæ, vel ubi magnorum Sanctorum sunt reliquiæ, vel in vitæ spiritualis inchoatione, prout quandoque accidit noviciis in receptione habitus, vel in professione, vel in sacrorum ordinum collatione, vel in celebrando primitias.
Footnotes
Chapter 39 of 52