Articulus 39
Qua similitudine fiat animæ unio cum Deo.
DISCIPULUS. — Gratias tibi, dulcissime Domine, quia tam salubria docuisti servum tuum de correquisitis ad inhærendum tibi amore unitivo, et de diversis modis quibus agitur cum contemplativis. Supplico, bone Domine, dignetur tua pietas, quæ utique de nostro lætatur profectu, me tuum pauperculum etiam instruere per aliquam similitudinem (quia nosti quod tardus sum ad intelligendum tardusque ad agendum) ex qua capere possim quomodo fiat in unitivo amore anima tecum unus spiritus, prout jam sæpius supra commemoratum est. Miror etenim non parum quomodo hoc possit fieri, quum (quemadmodum in scholis didici) finiti ad infinitum nulla sit proportio. Constat autem hominem esse finitum, et Deum infinitum.
DOMINUS. — Arguis satis simpliciter: quia quæ sunt supra naturam et divina, putas te humana posse ratione comprehendere. Verumtamen, quia similitudinem postulas, noveris diversas similitudines a diversis super hac re assignari: quæ tamen omnes claudicant, nec sufficienter figurare quod prætenditur valent. Nihilo minus ad condescendendum utcumque tuæ instantiæ, scias quod hæc amorosa unio animæ cum Deo, quæ etiam a plerisque transformatio nuncupatur, secundum nonnullos dicitur fieri ad instar guttæ aquæ quæ in dolium fortis vini mittitur et a vino absorbetur. Secundum alios vero dicitur fieri ad instar candentis ferri, quod in ignis naturam converti videtur. Alii dicunt quod hoc fiat eo modo quo aer per solem illuminatus, solis lumen sibi incorporat; ita ut aer et lumen solis unum fore videantur. Alii vero sentiunt quod taliter fiat, qualiter ferrum per magnetem affectum, magnetis proprietatem sibi incorporat, per quam et aliud ad se ferrum trahere valeat. Alii autem volunt quod fiat eo modo quo vapor substantialiter aqua existens, ex aeris calore aeris levitatem recipit, atque in aeris quasi naturam transit. Alii putant id fieri ad similitudinem unionis materiæ cum forma, aut perfectibilis ad suum perfectum. Alii sic, alii aliter sentiunt et loquuntur, non sine ratione: attamen communiter in hoc deficiunt, quod conantur discutere speculative per humanam rationem quod melius discitur practice, et non nisi per divinam operationem.
Nec est aliqua similitudo quæ huic rei satis congruat. Illa tamen quæ ultimo tacta est, veritati magis appropinquat. Constat enim, quod materia ante susceptionem formæ imperfecta est, sine decore, sine virtute et sine actione; data vero ei forma, mox ad perfectionem venit, juxta formæ sibi unitæ proprietatem. Sic suo modo est de anima: quia priusquam uniatur ipsa Deo per vivificum amorem, manet quasi in spirituali morte, sine decore, sine virtute et sine vitali actione, quum agere nequeat opera vitæ, perpetuæ beatitudinis meritoria. Quum autem Deo conjungitur, suo fontali et totius vitæ principio, tunc datur sibi vita quædam divina participative: non quidem per formalem animæ inhæsionem ad Deum (hoc enim divinæ repugnat perfectioni), sed per quemdam illapsum spiritualem intimum, seclusa qualibet imperfectione. Hoc autem fit mediante amore, tanquam qualitativa et harmonica dispositione, quodammodo proportionaliter: sicuti dispositio materiæ prærequiritur, quamvis non sufficiat, ad humanæ formæ susceptionem. Unde quemadmodum calor naturaliter habet congregare similia atque segregare dissimilia, sic facit et amor suo modo. Et quoniam spiritualia cum spiritualibus habent similitudinem, et cum corporalibus seu terrestribus dissimilitudinem, ideoque in hujusmodi amorosa unione animæ cum Deo, quidquid in homine invenitur spirituale et divinum, segregatur quodammodo per vivificum amoris calorem ab eo quod in homine est corporeum et terrestre. Sicque tunc etiam fit divisio spiritus et animæ, id est spiritualitatis et animalitatis seu sensualitatis, per separationem pretiosi a vili.1 Et quoniam Deus est Spiritus, et quoniam anima est spiritus; hinc quædam inter eos invenitur similitudo. Et quum similitudo causa sit amorosæ unionis, clarum fit cur spiritus humanus rationalis sic depuratus et defæcatus, Spiritui unitur divino, eique fit quodammodo similis et unum cum eo. Imo, quod plus est, ex hujusmodi unione spiritus humani cum Spiritu divino, sequitur quasi per redundantiam etiam unio carnis ad spiritum: ita quod corpus quasdam spiritus induit proprietates, conditionibus propriis interim neglectis, et a suis actionibus suspensis. Ex qua felici unione mirabili sequitur conformitas spiritus ad Deum, corporisque ad spiritum. Nam tunc anima suum habens desideratum finem, summumque suum bonum ac suum centrum, totam quoque suam perfectionem et omnium suorum desideriorum complementum, est quieta et contenta, nihil ultra appetens ab extra.
DISCIPULUS. — O Magister bone, quam pulchram mihi indignissimo fecisti doctrinam! Quam, rogo, convalescere facere digneris in servo tuo per felicem experientiam. Et gratias tibi, quod tam dignanter exaudis pauperum tuorum vota. Nunc itaque, bone Domine, da, obsecro, ut anima mea tibi utique propter imaginem et similitudinem tuam propinqua, per vim suam concupiscibilem tendere velit et queat in Spiritus Sancti bonitatem, per vim rationalem in Filii veritatem, et per vim irascibilem in Patris potentiam, gloriam et majestatem :2 quatenus his viribus suo supremo appetibili anima ipsa conjuncta quietetur, illustretur et satietur, felici docta experimento quod Dominus Deus solus est summa ejus voluptas, prima ejus veritas, et suprema dignitas seu glorificatio, dicatque : Renuit consolari anima mea, memor fui Dei, et delectatus sum ;3 item : Nihil arbitratus sum me scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum ;4 itemque : Tu autem, Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.5
Footnotes
Chapter 40 of 52