Skip to the text

Articulus 40

De practica veniendi ad unitivum amorem, non neglecto timore.

DISCIPULUS. — Tetigit, Domine, tua clementia in superioribus pro mea eruditione multa de unitivo amore quo anima devota Deo conjungitur : unde audirem libenter adhuc a te modum facilem, et (ut ita dixerim) quasi manualem, per quem orando et meditando possem practicare, tua gratia cooperante, et in usum venire hujus perfectissimi amoris.

DOMINUS. — Studiosus es ad investigandum : quod non arguo, si ita quoque fueris ad agendum. Si vis ad unitivum seu ecstaticum amorem proficere, hunc quem te doceo ordinem servabis. Intende cordis compunctioni, et time ; spiritus admirationi, et obstupesce ; mentis exsultationi, et confide. Si inquis, Quomodo? ecce considera divinam potentiam, quæ omnia potest, et juste judicat omnia : quam et tu sæpe offendisti, attamen longanimiter tuam exspectans pœnitentiam, non tecum sicut cum Dathan, Abiron et aliis peccatoribus egit.1 Hinc considera etiam divinam sapientiam, quæ novit omnia nihilque ignorat. Novit quippe præscitos ad damnationem perpetuam ; novit prædestinatos ad perpetuam gloriam. Contra hanc sapientiam tu sæpe peccasti, et ignoras an omnia tua peccata tibi sint dimissa, nec scis an amore Dei vel odio dignus sis.2 Similiter ignoras, qui hodie stas, an cras cades, quove fine vitam concludes, an cum rationis usu provide, vel inopinate, violenter, aut naturaliter, in gratia, vel cum desperatione. Et licet hæc omnia noscat in te Deus, facit tamen per dissimulationem in multis, quasi hæc ignoret aut non curet, quum peccas bona tibi largiendo, et quum recte ambulas te flagellando. Post hæc verte considerationis oculum ad divinam bonitatem : quæ tanta est, quod non solum non dici, sed neque æstimari satis potest; citra condignum malos puniens, et ultra condignum bonos etiam pro bono minimo remunerans; cupiens (quantum in se est) cunctis benefacere, et nullum affligere ;3 omnes volens salvos fieri, et neminem perire, nisi quum peccata hominum ipsam ad hoc cogunt, justitia mediante. Pensa quoties bonitatem hanc contempsisti, mala pro bonis reddidisti, peccata pro beneficiis tribuisti, iram Dei (quantum in te fuit) contra te provocasti. Attamen usque hodie ad pœnitentiam benigne expectatus es ex abundantiori gratiæ dono.

Hæc tria etiam innuuntur in Canticis canticorum, quum dicitur de anima devota : Quæ est ista quæ ascendit ut virgula fumi?4 Fumus provocat lacrimas : sic et Dei potentia bene considerata, quantum ad primum. Item quum dicitur : Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens?5 Aurora tenebras illuminat : sic et divina sapientia quum mentem visitat, quantum ad secundum. Item quum dicitur : Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum?6 Inniti super dilectum, gaudium sponsæ cum sponso indicat : sic et Dei bonitas bene considerata animam lætificat.

Ecce habes in præmissis tres principales affectus, puta, compunctionem cum tremore, admirationem cum stupore, et exsultationem cum fiducia seu delectatione : quibus correspondent Dei potentia, Dei sapientia, et Dei bonitas, etiam juxta trium virium animæ, irascibilis, rationalis et concupiscibilis, distinctionem, de quibus immediate supra jam aliqualiter tactum est. In his etiam comprehenduntur via purgativa, illuminativa, et perfectiva seu unitiva, secundum hierarchiam triplicem. Nihil itaque invenies pene in omni Scriptura sacra quod non valeat reduci ad aliquod horum trium, directe vel indirecte.

DISCIPULUS. — Domine, audivi libenter quæ dixisti; sed videtur mihi quod non responderis ad quæsitum, neque ad meum propositum. Volebam namque ego modum compendiosum, et quasi manualem, perveniendi cito ad tuam amorosam unionem et inhæsionem mentis cum Deo, et tu me terres per divinæ potentiæ et æternæ sapientiæ districta judicia, justissima quidem, licet nobis occulta. Ego adspiro ad amoris dulcedinem, et tu ostendis mihi amaritudinis materiam. Unionem mentis cum Deo quæro, et elongationem ampliorem conspicio. Cur sic facis, bone Domine?

DOMINUS. — Viam regiam ostendi tibi, si intelligeres, per quam venitur ad desideratum. Hac etenim via neglecta, nihil poteris proficere. Nam si vis Deo per caritatem uniri, necessarium est tibi ut stes in timore cum spe, et in spe cum timore: ad quod faciendum cooperantur multum ea quæ dixi. Vix enim ad tantum potest quis in divino amore hic proficere et in Deum sperare, quin contingat et expediat ipsum quandoque de judiciis Dei expavescere, saltem quamdiu de viatorum est numero. Hinc est quod apostolus meus Paulus, vas electionis, post raptum in tertium cœlum adhuc dicit: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis prædicans, ipse reprobus efficiar;78 et alibi: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum. Ut igitur per caritatem ascendere valeas ad Deum et in Deum cum Israel, vide primum cum Jacob in scala sua cujus summitas cœlos tangebat, angelos Dei non solum ascendentes, sed et descendentes:9 imo et tu cum eis ascendere et descendere stude, per spem videlicet et timorem, nunc Dei amando pietatem, nunc Dei timendo æquitatem, donec videre merearis tandem absque omni timore Deum deorum in Sion. Quod erit, quando Deus contuebitur non amplius per speculum in ænigmate, sed facie ad faciem.1011 Hic igitur timor amorem Dei non exstinguit, sed nutrit; nec impedit, sed perficit. De hoc quoque timore canit Psalmista: Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus;1213 et rursus: Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi. Iste autem timor non debet esse servilis, solum timendo pœnam; nec mercenarius, solum timendo præmii amissionem; sed filialis et castus, timendo piissimi Patris separationem.

DISCIPULUS. — Cum multa gratiarum actione audivi, Domine, tuam informationem. Et sentio ex præmissis, quod timor iste et amor tuus sunt quasi idem. Unde oro, Domine, utinam digne, cum Ecclesia tua sancta: Sancti nominis tui, Domine, timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum, quia nunquam tua gubernatione destituis, quos in soliditate tuæ dilectionis instituis. Per Christum Dominum nostrum.

Footnotes

  1. Ps. cv, 17. ↩

  2. Eccle. IX, 1. ↩

  3. 1 Tim. II, 4. ↩

  4. Cant. III, 6. ↩

  5. Cant. VI, 9. ↩

  6. Cant. VIII, 5. ↩

  7. I Cor. IX, 27. ↩

  8. I Cor. IV, 4. ↩

  9. Gen. XXVIII, 12. ↩

  10. I Cor. XIII, 12. ↩

  11. Ps. LXXXIII, 8. ↩

  12. Ps. XVIII, 10. ↩

  13. Ps. CXLVI, 11. ↩

Chapter 41 of 52