Articulus 41
Contemplatio, meditatio et cogitatio quomodo differant.
DISCIPULUS. — Fateor, Domine, quod ad sciendum, prout superius quandoque tetigisti, sum sollicitus, sed ad faciendum, heu! tardus: nihilo minus tamen, quia ita dignanter respondes indigno quando interrogo, hinc spem concipio quod tibi non displiceat ut ultra continuem investigando. Peto igitur, bone Domine, informationis causa (quia supra quandoque movisti de contemplatione), an contemplatio, meditatio et cogitatio sint idem, vel quomodo differant.
DOMINUS. — Inconsuetum apud scholasticos habes procedendi ordinem, quærendo posterius quod investigandum erat prius, et econtra. Verumtamen, quia in theologia mystica laboras, in qua secundum quid affectus intellectum præoccupat, quia gustus hic præcedit, post sequitur visus; condescendendum tibi est, dummodo tamen non sis nimium ad intelligendum simplex, quemadmodum ille qui ignoravit ordinem temporis inter Apostolos et Prophetas, dubitans si Apostoli præcessissent Prophetas. Igitur noveris quod multa in hac materia fuissent modo scholastico præmittenda, antequam veniendum erat ad ea quæ dicta sunt. De quibus quia tu non quæsivisti, ego quoque tangere minime curavi, quum nec multum necessaria ea tuo etiam proposito cognoscerem, ex quo scholas intrasti potius affectus quam intellectus: quia inquiris experientiam amoris ecstatici seu unitivi, qui perfectus est, magis quam ejus scientiam, et fortius ejus practicam quam speculativam.
In theologia mystica scias quod contemplatio, meditatio et cogitatio possunt dici unum esse in re, quanquam multum differant in ratione. Cogitatio quippe fit cum facilitate et absque labore, mente libera hinc inde evagando. Sed non sic meditatio: quia illa fit cum difficultate et labore ad standum fixe circa certa phantasmata quærendo. Supra has autem ambas fieri habet contemplatio, post frequentatam habituationem et post divinam illustrationem, cum facilitate circa spiritualia et divina, talibus dulciter inhærendo. Et ut plenius intelligas, dicam amplius: Cogitatio vagatur et serpit sine labore et sine fructu; meditatio nititur et incedit cum labore et fructu; contemplatio autem circumvolat et circumfertur sine labore et cum fructu: ita quod in cogitatione est evagatio mentis, in meditatione inquisitio mentis, sed in contemplatione est mentis admiratio. Et quoniam hæc tria satis sibi contigua sunt, ideoque cogitatio sæpe transit in meditationem, et meditatio in contemplationem, cum fructu non modico: sic et vice versa per negligentiam contemplatio relabitur in simplicem meditationem, et meditatio in vagam cogitationem, cum damno non parvo. Ex quibus potes elicere, quod boni oratores et devoti meditativi possent faciliter, si facerent diligentiam, effici boni contemplativi.
Sed adverte circa hæc diligenter, quod licet amor ecstaticus et unitivus reponatur in vi animæ affectiva, tamen contemplatio, mediante qua ad hunc nonnunquam pervenitur, residet in animæ vi intellectiva. Unde illa contemplatio quæ fit sine ecstatico et unitivo amore, proprie loquendo non meretur dici contemplatio, nisi se quoque extendat ad animæ vim affectivam. Igitur anagogico amore juncto intellectivæ, fit vera contemplatio. Vix namque inveniri potest cognitio quæ non sit formaliter aut virtualiter quædam affectio, quemadmodum clarum est quod et affectio vix aliqua possit dari quæ non quædam sit cognitio, saltem experimentalis, quum constet quod harum potentiarum neutra sine altera suum causare consueverit effectum. Sane ergo intelligere debes, quum audis contemplationem reponi in vi animæ intellectiva, et tamen amorem unitivum seu perfectum, repositum in animæ vi affectiva.
DISCIPULUS. — Benedictus sis, bone Domine, in æternum et ultra pro tam salubri mihi indigno per te facta doctrina. Sed quoniam sæpe expertus (proh dolor !) sum hoc, Domine, quod tetigisti, videlicet de relapsu a contemplatione et meditatione in cogitationes vagas, tanquam a luce in tenebras, a deliciis in miserias, ab aula in cloacam, et a cœlo in abyssum, mea culpa, heu! id exigente, ita ut nonnunquam in cruce perderem te Dominum meum Jesum, tuamque Matrem et Joannem, atque manerem cum solis latronibus et Judæis tuisque crucifixoribus; peto, bone Domine, ignosce mihi super hoc, et custodi me, ne simile contingat mihi amplius.
Chapter 42 of 52