Articulus 42
Differentia inter theologiam speculativam et mysticam, cum sex potentiis animæ.
DOMINUS. — Sicuti jam dixi, fuisses prius instruendus de aliquibus ad propositum pertinentibus:1 quæ licet silentio sint pertransita, adhuc tamen aperiam nonnulla theologiam mysticam, cum qua nunc versaris, concernentia.
Jam dixi tibi superius, quomodo contemplatio, et theologia mystica sive amor ecstaticus, se ad invicem habeant secundum intellectivam et affectivam.2 Ne autem dubitare incipias de theologiæ mysticæ hujusmodi qualitate, scias (quantum ad præsens attinet) quod theologia est duplex: una speculativa, altera mystica. Prima pertinet ad intellectum, secunda ad affectum. Illa traditur a magistris in litteris, ista immediate a Deo in orationibus et meditationibus sanctis. Una habet pro objecto Deum ut verum, altera ipsum intuetur ut bonum. Illa potest declinare ad vitia, ista vix unquam, nisi humilitate relicta: quia illa quandoque ex superbia inflat, ista vero in caritate ædificat. Prima meretur dici scientia, secunda vero proprie dicenda est sapientia. Illa nisi concurrat cum ista, manet inquieta; ista autem quieta est in Deo. Primam non possunt habere nisi litterati et docti; secundam vero habere possunt etiam laici simplices et idiotæ qui student devotioni. Et hæc mystica theologia, per quam amor Dei perfectus, ecstaticus seu unitivus dicitur, invenitur citius per pœnitentem affectum quam per investigantem intellectum, et frequentius in scholis religionis quam in litterarum studiis. Itaque, si te ad vitam contemplativam dare volueris (sicut facere deberent merito religiosi, quibus hoc magis congruit), sis advisatus ut hoc non facias ex curiositate aut vanitate, ad sciendum tantum et ad apparendum; sed simpliciter intende Dei honorem, propriam salutem et proximorum adjuvamen, cum profunda humilitate, ut quanto te plus profecisse senseris, tanto despectior tibi fias tuis in oculis. Et sit semper ad aures cordis tui vox illa apostolica:3 Noli altum sapere, sed time; item illud:4 Beatus vir qui semper est pavidus;5 cum ceteris similibus scripturis. Dico enim tibi verbum pene horrendum, sed verissimum: quoniam contemplatio haberi potest sine gratia gratum faciente, et fieri sine caritate, sicuti et ceteræ gratiæ gratis datæ, atque per consequens, sine merito cœlestis gloriæ.
DISCIPULUS. — Sum, Domine, tua ex informatione consolatus, sed non minus de contemplativorum periculo territus. Differentiam notabilem inter theologiam speculativam et mysticam dedisti; sed et de contemplatione, quia possit haberi a reprobis, sententiam terribilem adjecisti.
DOMINUS. — Non mireris de hoc, quia judicia Dei abyssus multa.6 Quando enim reprobis gratiam contemplationis indulgeo, tunc facio ad instar alicujus domini captivos cito morti damnandos habentis, quibus ex liberalitate mera de illis mittit cibis unde sui sustentantur filii et fideles servi: attamen non minus postmodum eosdem cum reprobis interire facit juxta suorum exigentiam demeritorum.
DISCIPULUS. — Estne, Domine, aliquid ultra de theologia mystica et de contemplatione pro mea valens informatione? Quod peto humiliter pauperculo tuo ut non dedigneris reserare ex gratia.
DOMINUS. — Est adhuc aliquid tibi notandum de viribus seu potentiis animæ, propter contemplationis et theologiæ mysticæ materiam jam motam. Noveris igitur quod anima rationalis vires habet distinctas non re, sed nomine, secundum officiorum et agibilium diversitates. Nam primo dividitur in intelligentiam simplicem; secundo, in rationem; tertio, in sensualitatem, seu animalitatem, vel potentiam cognitivam sensualem. Hæc intellige quantum ad vires animæ cognitivas. Quoad vires vero animæ affectivas, dividitur proportionaliter: primo, in synderesim, seu mentis apicem; secundo, in appetitum rationalem, seu voluntatem; tertio, in appetitum animalem, seu sensualitatem. Ecce sic habes sex potentias animæ rationalis: quia in intellectiva tres, et tres in affectiva. Quarum naturam et differentiam si plenius intelligeres, non parum ad contemplationis et theologiæ mysticæ materiam tibi prodesset. Nam appropriate loquendo, contemplatio est in vi intelligentiæ cognitiva; sed theologia mystica et synderesis, in vi affectiva, secundum modum superius tactum. Nota etiam, quod sicut cogitatio, meditatio et contemplatio sunt tres cognoscendi modi, ita sunt et tres oculi seu videndi modi. Primus oculus est oculus carnis seu animalis; secundus oculus est rationis; tertius, spiritualis, supra rationem ad æterna evolans. His tribus cognoscendi modis etiam correspondent affectionis tres maneries, videlicet, cogitationi cupido, meditationi devotio, et contemplationi dilectio, per facile et difficile atque per utile et inutile inter se differentes. Ex his poteris doctrinaliter aliquo modo intelligere quid de contemplatione et de theologia mystica debeas quantum ad differentiam et convenientiam sentire.
DISCIPULUS. — Gratias tibi, piissime Domine, quia tam dignanter erudis me. Fac, bone Domine, me pauperculam creaturam tuam ex tua eruditione semper proficere, tam affective quam intellective, in tui laudem.
Footnotes
Chapter 43 of 52