Articulus 43
Contemplationis sex gradus quibus ad Deum ascenditur.
DISCIPULUS. — Loquendo, Domine, de vera contemplatione, quæ non tantum in intellectu sistit gradum, sed progreditur ultra ad affectum, imo et nonnunquam ab affectu prævenitur, et intellectus subsequitur; audirem adhuc libenter aliqua, si qua forsitan ex his usui meo essent accommoda et opportuna. Intelligo enim, quod ad perfectum tuum amorem, ecstaticum, unitivum, seu anagogicum, juvat multum contemplatio. Da ergo, bone Domine, contemplandi modum mihi in simplicitate mea expedientem.
DOMINUS. — Multa in superioribus dicta sunt ad hoc valentia. Ut tamen tuum profectum adjuvem, noveris quod sursumactionis et contemplationis origo seu mater, est devota et frequens oratio. Dic ergo sæpe: Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua;1 lætetur cor meum, ut timeat nomen tuum. Hac oratione tria petuntur: quorum primum fit per Dei vestigium corporale et temporale creaturarum; secundum, per Dei imaginem in mente humana, quæ Dei imago est spiritualis et æviterna; tertium, per contemplationem, supra creaturas, ad æternum, spiritualissimum, primum principium adspiciendo. Et hæc est via trium dierum in solitudine verorum Israelitarum, id est triplex illuminatio unius diei.2 Prima est ut vespera, secunda ut mane, tertia ut meridies. Et si sane singula intelligeres, hæc quoque comprehenderent triplicem in me substantiam, qui sum mortalibus scala in his, per corporis mei scilicet, animæ et deitatis substantiam. Secundum hæc quoque mens humana triplicem habet principaliter adspectum, utpote: ad corporalia et exteriora, et tunc vocatur animalitas seu sensualitas; necnon ad spiritualia et intra se, et sic vocatur spiritus; atque ad æterna et supra se, et sic proprie dici meretur mens. Itaque secundum hæc tria mens humana conari debet ad ascendendum in Deum per contemplationem, ut Deum diligat ex tota mente, ex toto corde et ex tota anima: in quibus consistit perfecta legis impletio omnisque sapientia christiana.
DISCIPULUS. — O Domine piissime, gratias ago tibi, utinam congruas, quia quæ prius ignorabam, me docuisti de contemplatione. Continua, quæso, bone Domine, materiam hanc ultra. Quamvis enim ad contemplationem, heu! aptus (ut timeo) non sum, audio tamen de ea libenter; quatenus ita in aliis hanc gratiam saltem collaudare queam.3
DOMINUS. — Contemplatio perfectius discitur experimento quam eloquio. Nihilo minus tamen ad complacendum tuæ instantiæ, scias in contemplando sex fore gradus quibus anima devota potest in Deum ascendere, et ad veram pacem requiemque pervenire per ecstaticos mentis excessus, ad quos est via amor fervidus meæ passionis, ejusque crebra meditatio. Hi sex gradus sunt in Scripturis designati diversimode, scilicet :4 per Seraphim sex alarum, per sex dies quibus totus mundus factus est, per sex gradus quibus ascendebatur ad thronum Salomonis, per sex dies post quos Moyses vocatus fuit de medio caliginis, et per sex dies post quos ego duxi discipulos meos in montem in transfiguratione mea.5678 Quibus sex ascensionum gradibus correspondent sex gradus potentiarum animæ, per quos a temporalibus in æterna, ab exterioribus ad intima, et ab imis ad summa ascendit. Qui sex gradus potentiarum sunt : sensus, imaginatio, ratio, intellectus, intelligentia, et apex mentis seu synderesis scintilla. Itaque, si vis ad contemplationem veram pervenire, et per consequens ad amorem anagogicum seu ecstaticum, qui perfectus est, attingere; vide ut studium tuum versetur frequenter circa meditationem passionis meæ compassivam, circa orationem devotam et conversationem sanctam.
DISCIPULUS. — Placent mihi, Domine, multum quæ dixisti; sed, oro, da gratiam ut per ea in vera caritate ad tuum sanctum amorem proficiam. Hoc enim totum est, Domine, ut nosti, quod in his omnibus intendo : quod et tu utique per hæc a me requiris.
Footnotes
Chapter 44 of 52