Articulus 44
Quomodo tribus modis debeat se quis exercere in meditatione dominicæ passionis.
DOMINUS. — Sentio quod tibi placent quæ audisti de contemplatione : addam adhuc igitur aliqua ad eam tibi necessaria, pro tui informatione ampliori. In superioribus dixi tibi de ascendendi in Deum scala per Adam fracta, sed in mea passione reparata :1 ideoque noris quod nihil in contemplatione proficies, nisi prius te in passionis meæ meditationibus diligenter exerceas. Ego enim sum ostium per quod te intrare oportet, si volueris ingredi et egredi contemplando, et pascua invenire quiescendo, Creatorem in creaturis cognoscendo, et creaturas in Creatorem reducendo.2 Igitur nisi quis passionem meam in contemplando pro fundamento sibi constituerit, quanto altius ascenderit, tanto profundius se casurum noverit.
DISCIPULUS. — Firmissime credo, Domine, et in nullo dubito quin ita sit ut tu dicis. Da ergo mihi pauperculo tuo compendiosum modum exercitandi me ita in tua benedicta passione, ut per hunc proficere possim in vera contemplatione, cujus finis nimirum est, amore ecstatico atque perfecto tibi uniri in vera caritate.
DOMINUS. — In meditando passionem meam diversi diversimode se habent. Tibi tamen possunt sufficere pro captu tuo modi hi qui sequuntur. Nam primo potes te habere compassive, cogitando quomodo is qui patitur, est Dominus Deus tuus, Deus Dei Filius, et virginis Mariæ primogenitus, Agnus immaculatus, totus innocens. Cui etiam irrationales compassæ sunt creaturæ, prout patet in terræ motu, petrarum scissura ac tenebris super universam terram tunc factis.3 Cui tu utique potius debes compati, quum hic tui amore pro tuaque salute patiatur. Unde justum est ut eidem compatiendo studeas gratias agere, ipsumque imitando non timeas etiam propter eum adversa patienter tolerare. Potes te etiam habere admirative, si primus modus cor tuum non tetigerit. Admirari ergo non immerito poteris ineffabilem illam dignationem qua Dominum majestatis, Deum tuum, vides pro te vili figmento, ut te videlicet a morte perpetua redimat, a peccatoribus nequissimis tam crudelia sustinere tormenta et mortem crucis turpissimam. Potes quoque mirari quomodo non sancti angeli, imo et omnes creaturæ, insurrexerunt contra crucifixores Creatoris sui, et quomodo non tota mundi machina fuit subversa in vindictam tanti sceleris. Sed tempus erat tunc patiendi, postea erit judicandi. Hæc cum admiratione cogitando, age gratias ei qui te tantum reputavit sicque dilexit, ut se pro te daret, quasi se propter te odio haberet. Non ergo magnum tibi videatur, si et tu amore illius aliquid patiaris.
B Adhuc etiam alio modo poteris te in meditando passionem meam habere, scilicet ecstatice seu per mentis excessum. Et hic modus est excellentior, licet sit difficilior et rarior. Juvat autem ad hunc modum tam frequens passionis meæ meditatio, ut ex continuatæ devotionis actu generetur in meditantis mente quidam habitus, per quem homo devotus pene semper et ubique in corde suo facillime portet me crucifixum, ita ut quasi ceterorum oblitus, ad me meamque passionem semper sit intentus. Ex qua salubri frequentatione, nisi ingratitudo, acedia aut spiritualis superbia hoc impediat, sequitur tandem spiritus liquefactio, per quam homo quasi in Deum transformatur, Deoque amore anagogico seu ecstatico, qui perfectus est, feliciter unitur. Et hic est principalis finis hujus sanctæ meditationis.
C DISCIPULUS. — Laus tibi, Domine Deus meus, quia tam dignanter mihi indigno modos dedisti quibus in tua sancta me exercitare valeam passione, atque sic pervenire ad veram contemplationem, et per contemplationem ad tuum perfectum amorem. Eia, piissime Domine Jesu Christe, inscribe, obsecro, sacrosanctam passionem tuam cordi meo tam efficaciter, ut quæ tu Deus meus, Unigenitus Dei et primogenitus virginis Mariæ, qui major et nobilior esse non potes, tanquam caput meum sustinuisti in te propter me vile figmentum tuum, qui indignior vix esse possum, ego quoque tanquam membrum tuum sentiam per cordialem compassionem in me propter te : ita ut ego tui amore teque ad imitandum, libenter sustineam quæcumque adversa, pro tui nominis gloria et in aliqualem venerandæ passionis tuæ satisfactionem, tam ferventer, ut præ nimio caritatis ardore totus a me deficiens, videar in te commutatus, sic ut per te et propter te mundus mihi crucifixus sit, et ego mundo.4 Largire hoc mihi, bone Domine.
Footnotes
Chapter 45 of 52