Skip to the text

Articulus 46

De cautela in meditationibus habenda.

DOMINUS. — Sollicitus pro tuo profectu, revoco tibi ad memoriam quomodo in superioribus dixisti, te quandoque in cruce me perdidisse, atque cum latronibus et crucifixoribus permansisse. Quæro igitur a te, an hujus causam noveris, præsertim specialem: quia si eam non noveris, minus ab ea cavebis.

DISCIPULUS. — Clementissime Domine, gratias tibi, quia tam libenter meum videres profectum. Certe, Domine, nescio.

DOMINUS. — Audi ergo et diligenter adverte quæ dico. Inter ceteras causas quæ talem lapsum a contemplatione vel meditatione in hujusmodi inconvenientem cogitationem facere consueverunt, hæc una est non minima: quia videlicet nimis diu, nimis fortiter et nimis curiose cum tua cogitatione versaris circa passionis meæ imagines. Bonum siquidem est, si aliter te juvare non poteris, ita cum imaginibus aut devotis lectionibus incipere; sed non est cautum in talibus perseverare, quia caput inde læditur, et principalis fructus propter quem hujusmodi cogitatio seu meditatio fieri debet, per hoc impeditur. Principalem fructum dico, ascendere in montem contemplationis per unitivum, anagogicum seu ecstaticum amorem cum Deo.

DISCIPULUS. — Domine, prohibes igitur imagines vel etiam litteras ?

DOMINUS. — Usum imaginum et litterarum non prohibeo, sed earum abusum, moderamen suadendo. Multi enim antiquorum Patrum magni contemplativi fuerunt, qui litteras non noverunt, et imagines in usu non habuerunt, prout etiam adhuc hodie inveniuntur laicales personæ quæ subtiliores habent mentis illustrationes in suis meditationibus, quam nonnulli multum litterati, et imaginibus realibus seu mentalibus involuti.

DISCIPULUS. — Piissime Domine, doce servulum tuum indignum, cujus salutem optas, quomodo debeam me ab imaginibus in meditando aut cogitando avertere. A litterarum namque superflua occupatione novi tuo dono me bene eruere.

DOMINUS. — Apostolus meus Paulus docet hunc modum, si quis advertat. Nam ait: Et si cognovimus Christum secundum carnem, nunc tamen eum non novimus, scilicet tali modo secundum carnem.1 Ecce quomodo ipse se a corporali mea avertit notitia.2 Sed quid denuo ait ? Qui factus est nobis a Deo Patre sapientia, justitia, sanctificatio et redemptio. Ecce qualiter ad spiritualia se convertit. Sic fac et tu in tuis meditationibus. Corporalibus utere pro scala ad pertingendum ad spiritualia: quibus apprehensis, corporalia obliviscere, præsertim pro illa vice. Nolo tamen ut ex toto scalam a te elonges. Erit enim quandoque tibi iterum necessaria, quando videlicet post descensum conaberis rursum ascendere, idque ad nutum nequiveris implere.

DISCIPULUS. — Domine, quomodo possunt hæc fieri, ut sensibilium imaginibus relictis, solis simpliciter intellectualibus intendam ?

DOMINUS. — Si bene institutus esses in scholasticis disciplinis, tunc facilius intelligeres modum per quem hæc possunt fieri. Verumtamen, ne impossibilia judices quæ dixi, audi similitudinem. Audivisti de aliquo in remotis partibus constituto, quomodo sit magnus Sanctus et multum virtuosus. Huic cor tuum afficitur propter ejus sanctitatem et virtutes. Quum ergo de eo cogitas, non vales scire an sit statura longus aut brevis, colore niger aut albus, an stet aut sedeat, vel si sit nudus aut vestitus, vel si sit in ecclesia, camera, aut campo. Unde licet hujusmodi imaginationes tibi sub dubio occurrant, quia tamen certitudinem de talibus nullam habes, de illis faciliter cogitationem tuam avertis, dicens intra te: Non est ita ille dispositus. Quomodo ergo aliter? Nescio, nec curo, sed sufficit mihi quod est amicus Dei et magnus Sanctus. Utinam et ego similis ei essem in donis et virtutibus. En lac tibi ministravi ut parvulo, donec factus vir solidum capere possis cibum. Hoc modo poteris etiam facere in meditationibus sanctis; et sic caput tuum non fatigabis nimis, nec timere habes ita inanem vesaniam, melancholicam aut phantasticam læsionem.

DISCIPULUS. — Laus tibi, dulcissime Domine, pro tam salubri instructione; ex qua intelligo quomodo vis ut caput habeam liberum, et meditationes traham ad cordis cubiculum, juxta Prophetæ quoque exemplum, qui ait: Meditatio cordis mei (non capitis) in conspectu tuo semper.3

DOMINUS. — Hoc fac, et vives securius, sano capite, absque destructionis periculo.

Footnotes

  1. II Cor. v, 16. ↩

  2. I Cor. 1, 30. ↩

  3. Ps. xviii, 15. ↩

Chapter 47 of 52