Skip to the text

Articulus 50

De quibusdam gradibus contemplationis sublimioris qui comitari solent meditationem devotionemque.

DISCIPULUS. — Post saluberrimam instructionem de meditatione ac oratione, prosequere nunc, bone Domine, reliquum quod restat de contemplatione, præsertim de contemplationis gradibus, de quibus desiderantissime te cupio audire. Etiamsi pro nunc, Domine, non omnia intelligo, non ægre feras, quia potest venire hora qua ex tuo dono capiam quod nunc meam subterfugit intelligentiam.

DOMINUS. — Aliqua succincte dicam tibi de gradibus contemplationis, donec ad discendum plura et majora fias aptior pro successu temporis.

Primus contemplationis gradus est, quo Creatoris potentia, sapientia et benignitas videtur in suis creaturis veluti in signo, simulacro, speculo, exemplo aut vestigio, per septiforme testimonium, secundum septiformem creaturarum conditionem, scilicet origine, magnitudine, multitudine, pulchritudine, plenitudine, operatione et ordine: origine quidem, secundum creationem, distinctionem et ornatum; magnitudine, secundum molem, excellentiam et efficaciam; multitudine, secundum generalem, specialem et individualem diversitatem; pulchritudine, secundum lumen, figurarum et colorum varietatem; plenitudine, in materia formis plena, in forma plena virtute, et in virtute plena effectibus; operatione naturali, artificiali et morali; ordine creaturæ, ratione durationis, situationis et influentiæ; in libro Scripturæ, ratione divinarum legum, præceptorum et judiciorum, et in corpore Ecclesiæ, ratione divinorum sacramentorum, beneficiorum et retributionum. Nunc itaque vide mentis oculis diligenter anne sufficientem habeas ex his materiam contemplandi in creaturis Creatoris potentiam, sapientiam et bonitatem.

DISCIPULUS. — Vere ita est, Domine, ut tu dicis. Nam revera cæcus dicendus est, qui ex tantis creaturarum illustrationibus non videt Creatorem. Sed quoniam, bone Domine, parum est intelligere ex creaturis Creatorem, nisi sequatur et amare; igitur da, piissime Domine, cum illustratione intellectus, inflammationem quoque affectus, ut quod de divina potentia, sapientia et bonitate per creaturarum speculum intelligimus, etiam in Creatore venerantes devote amemus. Lux enim nobis ad salutem non sufficit, nisi calor lucis adsit.

DOMINUS. — Contemplationis secundus gradus est, quo Deus videtur in creaturis, non solum ut supra per vestigia, sed etiam per suam essentiam, potentiam et præsentiam: et hoc mediantibus quinque sensuum portis, quibus mundus major mundum intrat minorem. Sed intellige non secundum substantiam, sed secundum similitudines rerum. Quod fit sensibilium apprehensione, oblectatione et dijudicatione.1 Ex visibilibus enim creaturis, invisibilia Dei conspiciuntur. Nam Deus est omnis creaturæ origo, exemplar et finis.

DISCIPULUS. — Quam clarum est, optime Domine, quod loqueris! Da, obsecro, ut quemadmodum te ex his cognoscimus, ita te quoque in his amemus, benedicamus, laudemus et glorificemus: ne forte (quod absit) cum his qui etiam te noverunt, sed non ut Deum glorificaverunt, et ideo perierunt in vanitatibus suis, et nos pereamus.2 Dic ultra, bone Domine.

DOMINUS. — Contemplationis gradus tertius est, quo Deus videtur non tantum per vestigia ad extra, quemadmodum in omni relucet creatura, et prout fit in jam dictis duobus gradibus, sed quum vos mortales intraveritis ad vos ipsos, scilicet ad mentem vestram, in qua divina relucet imago, ibique intuebimini ipsum Deum tanquam per speculum et in ænigmate, scilicet ejus æternitatem, veritatem et bonitatem, in tribus animæ potentiis, memoria, intellectu et voluntate.3 Ad hanc autem speculationem noveris multum animam juvari per lumen scientiarum. Nam omnis philosophia aut est naturalis, quæ agit de causa essendi, et ducit in cognitionem potentiæ Patris; aut rationalis, quæ agit de ratione intelligendi, et ducit in sapientiæ Filii cognitionem; aut moralis, quæ agit de ordine vivendi, et ducit in bonitatis Spiritus Sancti cognitionem.

DISCIPULUS. — O Domine, qui animas nostras ad divinam imaginem fecisti in tribus animæ potentiis, da nobis, quæsumus, ita Deitatis æternitatem cogitare, ejus veritatem intelligere, et ipsam bonitatem diligere, ut a tua gratia nunquam excidamus, sed et gloria perfrui mereamur sempiterna.

DOMINUS. — Quartus contemplationis gradus consistit in hoc, ut videat homo Deum in se ipso, hoc est in ipso homine, mente videlicet intrando ad se ipsum, sed modo alio quam immediate dictum est supra, utpote per memoriam a phantasmatibus purgatam, per intelligentiam a concupiscentiis abstractam, et per affectionem a sensibilibus suspensam. Sed ad hoc faciendum mens hominis indiget scala quadam ascendendi: quæ quidem fracta fuit in Adam, sed per me, qui sum ostium quo ad vitæ æternæ pascua intratur, est reparata.4 Qui igitur mihi appropinquaverit per theologicas virtutes, in me credendo, sperando et amando (per quæ tria anima purificatur, illuminatur et perficitur), in illo imago Dei reformatur. Nam per virtutes theologicas anima hominis reformata, disponitur ad excessus mentales, devotione, admiratione et exsultatione, ut sic fiat homo hierarchicus, id est purgatus, illuminatus atque perfectus.

DISCIPULUS. — Prædulcissime Domine, qui es sponsus Ecclesiæ tuæ sanctæ, qui es et nobis Deus et noster proximus, frater et Dominus, rex et amicus; quique es Verbum increatum pro nobis incarnatum, noster quoque formator et reformator, Alpha et Omega, principium et finis, summusque hierarcha:5 purga, quæsumus, illumina et perfice sponsam tuam triplici intelligentia spirituali tuæ sacræ Scripturæ, tropologia videlicet per vitæ honestatem, allegoria per intelligentiæ claritatem, et anagogia per excessus mentales: ut in omnibus nobis laus tua jugiter perficiatur, ne opera tuæ potentiæ, sapientiæ et bonitatis in nobis depereant.

Footnotes

  1. Rom. 1, 20. ↩

  2. Ibid. 21. ↩

  3. I Cor. xiii, 12. ↩

  4. Joann. x, 9. ↩

  5. Apoc. XXII, 13. ↩

Chapter 51 of 52