Articulus 49
Modus orandi beatissimam virginem Mariam; et Salutatio angelica explicatur.
DISCIPULUS. — O Christe Jesu, misericordissime Domine, docuisti dignanter servum tuum orandi modum ad Deum; doce, obsecro, etiam modum invocandi Matrem tuam dulcissimam pro caritate impetranda. Scio enim quod sine ipsa nihil a te obtinebo.
DOMINUS. — Loquere ad eam, ipsam interroga. Caritate plena est, de caritate libenter audit et loquitur, diligitque valde eos qui in caritate ambulant.
DISCIPULUS. — Audisti, o gloriosa Domina, Mater Dei dignissima, Filii tui consilium. Nunc itaque imple, quæso, servuli tui desiderium, et dic quibus verbis te debeam invocare, ut per te merear caritatis gratiam impetrare.
MARIA. — Miror cur de hoc interrogas, quum dudum nosse potuisti, quod sicut Filius meus complacentiam habet magnam in oratione quam per se docuit, ita ego quoque valde delector in salutatione per quam me in suam matrem elegit.
DISCIPULUS. — Gratias tibi, Domina mea prædulcissima, pro tam desiderata doctrina; sed, precor, ad trahendum salutationem illam tuam in sensum ad meum propositum, pauperculum tuum adjuva. Non autem congruum mihi videtur, ut nomen sonet timoris ubi de materia agitur amoris. Sustine igitur, o Mater Dei dignissima, ut non Dominam, sed Matrem te dicamus nostram. Eia, Mater nostra, quæ gloriose regnas in cœlis, memento filiorum tuorum degentium in terris. Ostende ad nos tuum maternum affectum, ut quandoque ad te in gloria cœlesti pervenire mereamur, post hoc quod hic patimur exsilium. Tu es enim vera Mater nostra, magis quam prima illa nostra mater Eva: illa quippe nos fecit filios iræ, tu autem filios gratiæ; illa filios perditionis, tu filios adoptionis; per illam fuimus a Deo elongati, per te sumus Deo reconciliati. O Maria, mater gratiæ, mater misericordiæ, mater totius salutis nostræ! Scis, o Mater nostra, quid Filius tuus in cruce ad te dixerit de nobis in persona Joannis, et nobis de te vice versa. Ait enim: Mulier, ecce filius tuus.1 O quam bonum verbum et suave, præsertim nobis, etsi non tibi! Multum enim dissimilis fuit commutatio tibi, cognatum recipere pro filio. Et rursum ait discipulo: Ecce mater tua. In his verbis confidimus, non solum Joannem, sed et omnes electos Dei tibi in filios teque omnibus electis et nobis in matrem fore commendatos, singularis generationis ordine divinitus interveniente.2 Nosti quoque, Mater Dei virginea, sed et Mater nostra fidelissima, quomodo Filius tuus unicus post suam resurrectionem nos in persona discipulorum nominavit fratres suos, dicens:3 Ite, nuntiate fratribus meis. Itaque, si sumus Filii tui fratres, quomodo non et tu nobis es mater?
Mater ergo nostra veraciter es, o Virgo gloriosa. Sed utinam tu in nobis tam bonos haberes filios, quam bonam nos in te habemus matrem. Sed heu! non est ita. Parce, dulcissima Mater nostra. Dicimus nos indigni filii tui tibi, o Mater nostra, ex parte gloriosissimæ Trinitatis, una cum archangelo Gabriele, utinam ex cordium nostrorum omnium intimis, reverentissime, Ave, Maria, non tam salutem tibi optando, quam tuæ dignitati congratulando.4 Merito autem tibi dicimus, « Ave »: quia fuisti semper sine omni væ culpæ per gratiam, sicut Filius tuus per naturam. Originale namque peccatum nunquam contraxisti, quemadmodum et peccatum actuale nullum commisisti. Eripe igitur, o bona Mater, nos indignos filios tuos ab omni væ culpæ et pœnæ, sanctæ caritatis perfectione: quia ipsa est quæ operit peccatorum multitudinem, et per consequens, peccatis deletis, gehennæ non metuit damnationem.5 Juste etiam, o Mater nostra, nomen tuum vocatum est « Maria », quod illuminata seu illuminans interpretatur. O Maria, post nomen Filii tui non est nomen nec in cœlo nec in terra tam dulce, tam sanctum et tam efficax in omni necessitate. O anima mea, pensa bene quam delectabilis est ejus gloriosa præsentia cujus tam suavis est simplex memoria. O Maria, quia (juxta sancti nominis tui interpretationem) illuminata es, et illuminans seu illuminatrix (illuminata quippe per Deum, illuminans totum mundum), illumina et inflamma, quæsumus, corda tuorum pauperum filiorum igne sanctæ caritatis inexstinguibili, ut experientia discamus quomodo tu totaliter caritate etiam ultra Seraphim ardes: quare et alios divini amoris incendio accendere prævales. Gratia plena. O Mater nostra, plena es non tantum gratia, sed et plena gloria ac divitiis omnibus: cui nihil boni deest cujus potest esse capax pura creatura. Vas plenum si vel leviter tactum fuerit, liquorem fundit: ita et tu plenissima omni gratia, piis tacta cordium desideriis, facile de abundantia tua effundis dona virtutum et consolationis. Igitur, o Mater gratiæ, Mater misericordiæ, sed et Mater nostra, funde super nos indignos filiolos tuos aliquid de tua plenitudine, potissimum de humilitate tua, qua super choros angelorum exaltari, et de tua caritate, qua Mater Dei fieri meruisti, o redolens viola humilitatis, o rubens rosa caritatis Maria.
Dominus tecum. Dominus dominantium, summus, verus et unicus Dominus Deus, inquam, ipse est tecum, o Mater nostra, taliter qualiter nunquam cum aliqua alia fuit creatura. Deus Pater namque est tecum sicut cum sua filia unica, per suam potentiam tibi obumbrans. Deus Filius est tecum sicut cum Matre sua vera, per suam sapientiam in te manens.6 Deus quoque Spiritus Sanctus est tecum sicut cum sua carissima amica et sponsa, igne divini sui amoris in te superveniens. Totaque gloriosissima Trinitas et indivisa Unitas est tecum, ad perficiendum in te hoc præcelsum nostræ reparationis mysterium, atque hoc sacrosanctum Incarnationis divinæ sacramentum. O Mater nostra, memento hujus ineffabilis exaltationis tuæ, et noli oblivisci eorum propter quorum salutem talis ac tanta effecta es. Eia, stilla in nos saltem unam divini amoris illius scintillam unde tu Mater Dei fieri meruisti: ut sicut Dominus fuit, est et erit superexcellenter semper tecum, sic tua materna, virginea, deificata pietas semper maneat nobiscum, augendo in nobis sanctæ caritatis ignem usque ad felicem consummationem.
Benedicta tu in mulieribus. O Mater nostra, licet benedicta sis plus quam omnes creaturæ, signanter tamen inter mulieres benedicta prædicaris, propter tuam virgineam fecunditatem fecundamque virginitatem. Et per hoc excedis omnem sexum muliebrem, sed et virilem, atque omne quod Deus non est. Sed unde tibi hoc, dulcissima Mater nostra? certe ex quo amor Spiritus Sancti in corde tuo singulariter et excellentissime ardebat: ideoque in carne tua virtus Spiritus Sancti opus singulare et excellentissimum mirabiliter faciebat; et sicut ejus dilectio in corde tuo non admisit socium, ita ipsius operatio in carne tua non habuit exemplum. O benedictissima Mater nostra, per omnes benedictiones tuas, quæ sunt innumerabiles, in quibus tibi valde congratulamur, benedic, quæsumus, et filiis tuis, ut per te et ex tua abundantia, in nostris cordibus ignis divini amoris sic ardeat, ut omnia carnis desideria in nobis exstinguere ac cœlestibus nos incendiis valeat totaliter transformare.
Et benedictus fructus ventris tui.7 O benedictissima Mater Dei, sed et Mater nostra superdulcissima, nos indigni tui servuli, quos tamen filios vocari tuos non dedignaris, ad singulare gaudium cordis tui dicimus tibi quod libenter audis, tanquam bona mater, quæ de filii utique lætatur gloria. Ecce, bona Mater, hoc dicimus, quia benedictus est ille pretiosus fructus tui beatissimi uteri; sic autem benedictus, quod ab ipso benedictio est omnis: unde et tu benedicta. O quale est Matri benedictæ gaudium, tam benedictum omnia benedicentem habere Filium! Dic, rogamus, bona Mater, tam bono Filio, ut amore tui, cui ipse utique nihil negat, etiam benedicere dignetur nobis suis indignis servulis, tamen adoptionis gratia et suis fratribus tuisque filiis, præsertim ut caritatis benedictionem abundanter nobis propitius contribuat. Jesus Christus. O Mater Salvatoris, o Mater gratiæ, quoniam iste verus Filius tuus, etiam verus Dei Filius, dictus est vere nomine et re per mysterium « Jesus » a salvando, « Christus » ab unctionis dono; fac materno interventu tuo, ut nos tui pauperculi, quorum etiam Mater dici non verecundaris, sicut a Christo Christiani, id est uncti, vocati sumus, ita quoque a Jesu tuo Jesuitæ, id est salvati, vocari veraciter mereamur. Ad quod caritatis gratia maxime est nobis necessaria. Impetra ergo nobis hanc, quæsumus, o Mater et Domina nostra gloriosissima, post Deum nostrum unica spes nostra ac tota beatitudo, consolatio et salus nostra. Amen, id est, vere ita est. Fiat ergo veraciter, o Maria, prout confidimus, desideramus et petimus.
Footnotes
Chapter 50 of 52