Articulus 48
Affectus Deum orandi ut patrem consulitur, et dominica Oratio elucidatur.
DISCIPULUS. — Gratias ago, utinam dignas, optoque ut omnes Sancti et electi tui gratias agant tibi ex parte mei, Domine Deus meus, quia tam multa et magna de sancta caritate mihi indignissimo peccatori, tamen servulo tuo, licet nimis indigno, aperuisti. Utinam digneris, piissime Domine, complere desiderium meum adhuc in unico verbo, mihi pernecessario. Nosti enim, Domine, quomodo diversi diversis innituntur affectibus ad te suis in orationibus, meditationibus et contemplationibus, ut supra etiam aliqualiter tactum est.1 Tu autem, Domine, scis quod non omnia omnibus expediunt.2 Dic ergo, dulcis Domine, quis modus mihi magis congruat.
DOMINUS. — Quocumque agatur modo, quando mens hominis in Deum elevatur, satis est. Tibi vero bene convenit hic communis modus quem in dominica docui Oratione, quum ad discipulos meos dixi : Sic autem orabitis :3 Pater noster qui es in cœlis. Magnum quippe est et mira dulcedine plenum, ut homo mortalis exsistens in terris, habeat Patrem in cœlis, qui est Deus. Et hunc Patrem dum bene cogitat, quomodo non toto affectu in ejus amorem cum vera caritate filiali assurgat? Securissimus ergo iste modus est, nullum secum trahens periculum. Amor enim ipse etiam erga Deum potest errare, nisi discretionis regatur freno, tum propter humanam infirmitatem, tum etiam propter invisibilis hostis ubique insidiantis cooperationem. Sub discretionis autem freno amor optime tenetur, quando dirigitur tanquam a filio in patrem, ab adoptivo in adoptantem, a creatura in Creatorem: quia sic reverentia moderatur affectionem, et discretio instruit devotionem, ne illa nimium præsumat, et ne ista nimis hæsitet.
DISCIPULUS. — O Domine, adjuva me, ut affectu filiali valeam anagogice orare te, quemadmodum docuisti nos per te, quatenus ex hoc merear exardescere totus in tuo paterno amore. Illustra, quæso, intellectum, ne orando erret, et inflamma affectum, ne orando torpescat. En dico :
Pater. O Pater patrum, verissime, optime et unice Domine Deus noster, qui solus es nobis nomine et re pater fidelissimus, amantissimus et amabilissimus; qui ex nimia tua caritate quam habes ad nos, potius vis a nobis vocari Pater quam Dominus: quando dabis gratiam ut perfectissimo amore filiali diligamus te? Nullus hoc prævalet facere præter te, prout nosti, Pater dulcissime. Noster. O noster Pater, quam late extendis paternæ tuæ dilectionis sinum! Vis enim, quantum in te est, omnes nos tanquam filios adoptivos salvare, ut fidelis pater. Igitur vis orari, non tantum ut meus, sed ut omnium nostrum Pater. O patrum maxime, quia es omnium Pater, fac nos omnes filiali amore diligere te, ita ut filialiter te omnibus diligentibus, nullus nostrum a tua excludatur paterna adoptione. Qui es. O Pater noster, sic illustra intellectum et accende affectum cunctorum tuorum filiorum, ut singuli intelligamus pariter et gustemus quomodo tu es « qui es ». Hoc enim nomen, Tu es qui es, vel, Ego sum qui sum, tibi soli convenit.4 Nam tu vere solus es, et omnia alia quæ sunt, non per se, sed per te sunt, et ex tua dilectione subsistunt.5 O igitur tu, bone Pater, qui nihil odisti eorum quæ fecisti6, confovere digneris nos adoptivos tuos filios tui paterni amoris vivifico calore, ut in tua dilectione non tepescamus, sed ardentissimis desideriis jugiter post te et ad te suspiremus, donec videre mereamur facie ad faciem quomodo tu es qui es. Sed, o Pater noster, tu qui es solus ubi es, licet ubique sis, es tamen signanter in cœlis, per beatificam visionem. Eia, gloriosissime Pater, cujus gloriam cœli enarrant, cœli utique rationales, fac nos omnes tibi cœlos paterni tui amoris radio illustratos, in quibus libenter habites, unde et reluceas virtutum sideribus, et maxime caritatis fulgoribus.7
Sanctificetur nomen tuum. Quod « nomen tuum », bone Pater? Sunt enim multa tibi nomina. Certe hoc nomen tuum superdulcissimum, Pater, quod plus nobis filiolis tuis merito sapit. Id ipsum igitur sanctissimum paternum tuum nomen, obsecramus, o Pater sanctissime, in se quidem summe sanctum, da ut etiam in singulis nobis « sanctificetur », id est, sanctum ostendatur, per sanctæ caritatis intima suspiria, per veræ dilectionis signa, et per amoris perfecti opera, ut paterni tui nominis notitia ex hoc etiam in alios ad tui laudem derivetur, ipsosque in tui amorem accendat.
Adveniat regnum tuum. Eia, Pater potentissime, qui es Rex regum, Dominus dominantium, cujus et regni non erit finis, quamvis multipliciter in tuis creaturis regnes, nos tamen cordialissime petimus ut hoc paternum « tuum » nobis « adveniat regnum » quo ab intellectu nostro omnia repellantur phantasmata, et ab affectu excludantur terrena cuncta:89 quatenus non solum passionibus et vitiis, sed et quibuslibet impedimentis aliis a tuo regno (quod intra nos est) expulsis, tuus paternus amor solus ubique regnet in nobis ferventissimi ac lucidissimi incendii sui virtute, ita ut digni habeamur ex paterna tua pietate computari veraciter inter tuos filios, quos facis reges et sacerdotes.10
Fiat voluntas tua sicut in cœlo et in terra. Eia, Pater dulcissime, qui (quantum in te est) ex tua paterna caritate omnes vis salvos fieri neminemque perire;11 da, obsecro, omnibus adoptionis filiis tam ferventem filialem ad te dilectionem, ut universi et singuli delectemur tuam in nobis et per nos semper hic « in terra » fieri et adimpleri voluntatem paternam, quæ semper recta, justa et sancta est, « sicut » fit voluntas tua continue per omnes Sanctos tuos « in cœlo » ex perfectissima dilectione, ita ut nostra voluntas nunquam a tua paterna discordet voluntate. Nosti enim, Pater piissime, quod nihil sic unanimes facit sicut vis amoris.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.12 Eia, Pater noster liberalissime, cui cura est de omnibus, qui et cuncta paterne dispensas, « da nobis » pauperculis tuis omnibus, qui non sumus digni vocari servi tui, et tamen inter adoptionis tuæ filios numerare nos dignaris ex paterna tua dilectione: da, inquam, nobis « panem nostrum ». Et licet indigeamus multiplici pane, corporalis scilicet sustentationis in victu et amictu, spiritualisque consolationis, videlicet verbi divini et gratiarum ac donorum, quibus quotidie indigemus, ne corpore et anima pereamus; nos tamen potius petimus, bone Pater, panem supersubstantialem illum unde tui vivunt Sancti in cœlis: quem nobis mysterialiter venerabile Sacramentum altaris repræsentat; qui et panis vivus est de cœlo descendens, maximam vivifici amoris tui paterni habens efficaciam.13 O igitur paterni amoris dulcedo, da nobis tuæ adoptionis filiis hunc panem nostrum « quotidianum »: qui noster est, quia filiis utique debetur; et quotidianus nobis esse debet, quia quotidie eo indigemus, ne a paterna tua deficiamus caritate. Da, inquam, ipsum « hodie », id est in die æternitatis tuæ, quia tibi semper est hodie: quæ dies nobis hic incipiat petimus, et in futuro continuetur, sicque in finem sine fine perseveret.
Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Eia, Pater noster indulgentissime, quamvis multum præsumamus de paterna tua pietate, quia tamen in multis offendimus omnes, et scimus quoniam propter tuam munditiam detestaris omne immundum;14 igitur quum nobis in mentem veniunt mala quæ fecimus, et recordamur quomodo judicia tua sunt abyssus multa, terrore pariter et dolore concutimur.15 « Dimitte » ergo, misericordissime Pater noster, « nobis debita nostra », id est, da nobis tam ferventem filialem dilectionem ad te et ad tuam paternam caritatem, ut fiduciam magnam concipere mereamur, nobis nostra debita per te misericorditer esse dimissa, quatenus sic experimento discamus quoniam perfecta caritas foras mittit timorem.16 Et ne, bone Pater, sis ad dimittendum nobis difficilis, ecce placet nobis ut nobis dimittas « sicut et nos dimittimus debitoribus nostris ». Libentissime enim, dulcis Pater, dimittimus amore tui fratribus nostris, tuis nobiscum adoptivis filiis, qui nos offenderunt, etiam quantumcumque magnum sit illud. Attamen parum est quod nos dimittendo sic facimus, sed multum valde est quod nobis dimitti per te petimus.
Et ne nos inducas in tentationem. O Pater noster cœlestis, quia superbia meretur illudi, ingratitudo derelinqui, et incuria prolabi, ad tuam paternam confugientes protectionem, petimus ex filiali fiducia, ne induci nos permittas a carne, diabolo vel mundo, per blanda aut aspera, in aliquam tentationem; sed tua paterna pietate nostram fragilitatem conforta, et nostram ignorantiam illustra voluntatemque guberna, ut in omnibus tentationibus strenue agentes, paterni amoris tui gratiam non perdamus, sed ampliorem consequi ex hoc et per hoc valeamus. Sed libera nos a malo. O Pater noster cœlestis, nos filii tui, quos caritatis tuæ calore genuisti, supplices deprecamur filialis dilectionis motivo, quoniam multa mala sunt quibus sine paterna tua providentia resistere non possimus, unum tamen verum, summum et perpetuum malum est, videlicet damnationis perpetuæ, a quo affectuosissime precamur omnino liberari et præservari, clementissime Pater: non quidem tantum ad evadendum peccatorum justam pœnam, sed maxime ne frustremur paterni desiderantissimi vultus tui gloria, quam ex omnibus medullis cordis nostri desideramus contemplari. Separari namque a delectabilissimi vultus tui paterni visione, est malum super omne malum: cui malum aliud nullum potest comparari. A quo malo securus est qui habet caritatem. Da ergo nobis hanc, bone Domine, propter tuam paternam bonitatem. Amen, id est, fiat ita ut petivimus, amantissime Pater noster cœlestis, ad tui nominis gloriam, nobisque adoptionis tuæ filiolis pauperculis in salutem.
Nunc itaque, Domine, si oravi ut tu voluisti, gratias tibi; si aliter quam debui, ignosce, obsecro, mihi.
DOMINUS. — Placet mihi orandi modus quem tenuisti; et promitto tibi, si ita sæpius cum attentione tali orares, in caritate cito proficeres. Nihil enim inter orationes dominica Oratione nobilius et efficacius; sed vix aliquid apud orantes, propter ipsius assiduitatem, ex torpore videtur vilius et inutilius.
DISCIPULUS. — O Domine, quam verum, heu, est quod dicis! Parce nobis, Domine, et præsta ut omnes nos possimus emendare. Et quoniam multis verbis, Domine, aures pulsavi tuæ clementiæ pro sanctæ caritatis munere, oro nunc breviter id ipsum conclusive. Eia, tu, misericordissime Domine, qui nosti quam parum, imo quam nihil possum sine dono tuæ gratiæ, inflamma, obsecro, me totum sic sanctæ caritatis igne, ut omnis ignis alienus cujuscumque concupiscentiæ fugiat ab ejus facie, ignisque ille æternus qui paratus est diabolo et angelis ejus, nullam habeat vim ardendi in me. Et quum tunica carnis quam gero exuendus sum, tunc, bone Domine, circumda me misericorditer, obsecro, sanctæ caritatis vestitu deaurato, ne nudus appaream. Tegat tunc, precor, turpitudinis meæ maculas vestis per te mihi collata nuptialis. Mortalitatis sacco exutus, sim tunc, oro, Domine, geminæ caritatis stola indutus, ut securus intrare valeam in amicorum tuorum convivium felicitatis æternæ, ubi caritas non initiatur, sed hic inchoata, consummatur; non minuitur, sed augetur; non tollitur, sed perficitur; neque in Beatis terminatur, sed in omnibus regnat.
Footnotes
Chapter 49 of 52