Skip to the text

Articulus 51

De duobus aliis contemplationis gradibus.

DOMINUS. — Modo ausculta de gradu quinto contemplationis, in quo per contemplantem potest videri Deus, non solum extra et intra contemplantem, per vestigium videlicet et imaginem, ut jam superius tactum est, sed etiam supra ipsum contemplantem, scilicet per lumen quod signatum est super vos et super mentem vestram:1 quod lumen est lumen veritatis et claritatis æternæ. Hoc modo videtur Deus a contemplante ut primum et principale esse, necnon ut summum bonum. Ut primum esse equidem, non habens præteritum neque futurum, sed tantum præsens, omnis multitudinis universale principium, atque omnium causa efficiens, exemplans et determinans, quemadmodum et ipse est omnibus causa essendi, ratio intelligendi et ordo vivendi. Nam ipse est sphæra intelligibilis cujus centrum est ubique, et circumferentia nusquam. Videtur vero Deus hoc modo ut summum bonum, quia ut bonum quo nihil melius, nihil nobilius, nihil dignius, omnipotens, omnisciens, omnimode bonum. Ideoque hoc bonum perfecte videre, est esse vere beatum et perpetuo felicem.

DISCIPULUS. — O Domine, fac nos, quæsumus, te semper hic taliter videre per fidem, spem et caritatem, ut tandem venire mereamur ad hujus visionis rem et veritatem.

DOMINUS. — Sextus contemplandi gradus est, quo videtur Deus trinus in personis et unus in essentia. Licet autem mens humana capere nequeat quomodo Deus est trinus in personis et unus in essentia, potest tamen hoc aliqualiter ratione persuaderi. Nam bonum est diffusivum sui ipsius. Summum autem bonum est summe diffusivum sui. Summa vero diffusio esse non potest nisi sit actualis et intrinseca, substantialis et hypostatica, naturalis et voluntaria, liberalis et necessaria, indeficiens et perfecta. Itaque, quoniam in Deo est dilectus et condilectus, genitus et spiratus, hoc est Pater et Filius et Spiritus Sanctus; ideo ipse est verissime summum bonum, quum summe se diffundat, communicando alteri totam substantiam et naturam: quod fieri nequit in creaturis. Et hæc est res miranda, credenda et adoranda, videlicet, quia in Deo est summa communicabilitas, cum personarum tamen proprietate; summa consubstantialitas, cum hypostasum pluralitate; summa configuralitas, cum discreta personalitate; summa æqualitas, cum ordine; summa æternitas, cum emanatione, et summa cointimitas, cum emissione. Hæc autem in Deo nequaquam essent, si ipse non esset unum, verum et summum bonum. Sed adhuc amplius potes in Deo mirari, scilicet ipsum esse principium et novissimum, æternum et præsentissimum, simplicissimum et incircumscriptum; totum ubique, et nusquam comprehensum; actualissimum, et nunquam motum. Et plura alia potes in Deo in contemplatione admirando venerari, sed minime scrutando comprehendere. Hæc sic breviter de trinitate et unitate in Deo tacta, pro tuæ simplicitatis captu sufficiant. Hanc catholicæ fidei veritatem de Deitate, quanto devotius in spiritu humiliter absque curiosa discussione diligere et honorare studueris, promitto tibi quod tanto amplius in virtutibus et spiritualibus proficies donis, et gloriosius præ ceteris qui hoc non fecerunt, in cœlestibus a me coronaberis. Valde enim mihi placet ut homo de his quæ ad fidem pertinent et ad divinum honorem, quæ non capit intellectu, humili veneretur affectu, dando Deo gloriam, qui potest plus in infinitum quam capere valet omnis creatura. Sed adhuc ultra potes in contemplando non immerito multum admirari et admirando venerari in Deo, quomodo videlicet in Incarnationis mysterio, quod etiam nulla sufficit creatura scrutando penetrare, Deus et homo in persona Filii in divinis sunt uniti, ita ut Deus sit verus homo, et homo verus sit Deus. In qua unione primum principium junctum est cum postremo, æternum cum temporali, simplicissimum cum composito, actualissimum cum passo et mortuo, perfectissimum et immensum cum modico, summe unum et omnimodum cum individuo et composito. Hæc omnia potes de Deo meditari; sed non præsumas quod possis ea plene intelligere.

DISCIPULUS. — Multum nimis valde est, piissime Domine, quod tam pretiosam materiam non refugis tam indigno peccatori aperire. Laudes tibi gratas referant ex parte mei omnes Sancti tui. Ego autem quid dicam, Domine, pro gratiarum actione, nescio, nisi tu me doceas per te. Dicam igitur orando, quod tu donaveris inspirando. Domine Deus meus, superoptime, superlaudabilissime et superamabilissime, qui trinus existens in personis et unus in essentia, principium es et finis omnis boni, sine quo nihil innoxium, nihil validum, nihil sanctum, da mihi indignæ portiunculæ creaturarum tuarum, ex mera tua bonitate, ut velim, sciam et valeam, ad gloriam nominis tui, in omnibus interioribus et exterioribus meis motibus semper tuam sanctam facere voluntatem, cum tuorum præceptorum ferventi adimpletione, ita ut cum omnibus motibus meis et desideriis, verbisque et factis, ad nihil aliud tendam nisi in te solum Dominum Deum meum, tanquam in finem meum principalem et ultimum omnium motuum et desideriorum meorum, ad quiescendum videlicet feliciter in te perpetuo sine fine. Tu enim es unica, vera et perpetua salus mea, Domine Deus meus, quem, licet indignus, ex toto corde atque ex omnibus viribus et potentiis corporis et animæ meæ, cum humili gratiarum actione pro universis beneficiis tuis, valde desidero laudare, benedicere et glorificare ex intima devotione, per virtutem latriæ, caritate imperante, tua gratia meam infirmitatem adjuvante. Ne ergo despicias, rogo, clementissime Domine Deus meus, hoc facturæ tuæ desiderium tua utique inspiratione conceptum. Neque projicias servitutis meæ obsequium tua virtute in me unquam peractum, aut in futurum a me, te donante, peragendum; sed potius acceptare dignare, piissime Domine, misericorditer hoc quod tu ipse donasti clementer. Opto namque, bone Domine, ex intimis medullis cordis mei, ut ego cum omnibus meis cogitationibus, affectibus, dictis et factis, cum totaque substantia mea totus tibi fiam in sacrificium acceptissimum, ita et taliter, ut tu solus, et nullus alius præter te, quidquam juris in me habeat, tu (inquam) solus habeas totam arborem meam una cum omni fructu suo, in laudem tuam perpetuam, et in gloriæ Sanctorum tuorum augmentum, in omniumque vivorum et defunctorum (quantum tuæ majestati placuerit) consolationem.2 Quod præstare digneris misericorditer tu, summa potentia, æterna sapientia, infinita bonitas, gloriosissima Trinitas et indivisa Unitas, Domine Deus meus, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, in æternum et ultra vivens, regnans et imperans, super omnia benedictus in sæcula. Amen.

FINIS DIALOGI DE PERFECTIONE CARITATIS.

Footnotes

  1. Ps. IV, 7. ↩

  2. Exod. xv, 18. ↩

Chapter 52 of 52