Articulus 2
De inimicitia quæ inter mulierem serpentemque exorta est.
QUEMADMODUM autem amicitiæ origo similitudo est, sic ex dissimilitudine inimicitiam proficisci palam reor. Ideo mulieri inter quam serpentemque inimicitias ponere Deus censuit, contrarias serpentinis et item diabolicis dispositionibus qualitates præstitit atque infudit. Hinc enim livor profluxit.1 Scimus autem quoniam omnis culpæ sit superbia radix, atque ob hanc in ima a summis angelus prolapsus est. Humilitas itaque in primis præelectæ mulieri cœlitus impertienda exstitit; et ob id ipsi serpens insidiatur ac invidet, humillimam superbissimus ferre nequiens. Porro ex superbia rancor scaturit, et ex humilitate amor. Propriæ nempe superbus excellentiæ avidus, ei mox invidet quo desiderii sui se effectu cernit destitui. Denique, se contemplans humilis, et bonum omne fontanæ bonitati attribuens, hujus confestim bonitatis amore succenditur, ipsique inhærere atque ipsi uniri satagit. Uti igitur superbissimo summa est innata (non ex Deo creatore, sed propria voluntate) invidentia, sic humillimæ Virgini plenam perfectamque caritatem donari a Fonte virtutum, justum opinor. Vulnerata ergo caritate exstitit, quemadmodum livore serpentino dæmon torquetur. Enimvero a Fonte puritatis aversus diabolicæ mentis animus, turpium et immundorum itemque carnalium factus est operum amator, turpitudine immunditiaque oblectatus. Mentis ergo corporisque feminæ isti castitas præstanda fuit, qua immundissimo serpenti mundissima sanctissimaque displiceret Virguncula. Igitur ex his et consimilibus qualitatum diversitatibus, incessabiliter serpentino innascitur livor animo: dum his illa stipata virtutibus, Deo approximare festinat; ille autem, in aversionis suæ obliquitate perseverans, a Fonte beatitudinis irrecuperabiliter elongatur.
Footnotes
-
Eccl. x, 15. ↩
Chapter 3 of 110