Articulus 16
Quod ea quæ in virginea carne præelectæ Virginis humiliora videntur, vehementiori divinitus decore adornata sunt.
DIVINUS Apostolus: Quæ putamus (inquit) ignobiliora esse membra corporis, his honorem abundantiorem circumdamus:1 potius quippe egent. Sic prorsus, omnipotens sapientissimusque Pater, nil indecorum et item inhonestum nihil in amantissima sua filia singularique sponsa et Unigeniti sui Matre præstantissima relinquere volens, id quoque quod per naturam humilius exstitit, per gratiam sublimius fecit; et quod in se consideratum videbatur inhonestius, divinitus effecit gloriosius. Nempe quod vehementius adornari eguit, plenius utique decoravit.
Jam ergo nullus in te, o inclyta teneraque sponsa, aut sexum, aut uterum, aut ubera, immundissima mente contemnat, dum feminei sexus organum incomparabili fragrantissimaque castitate stipatum est: quippe quod neque ex interiori, sed nec ab exteriori utique culpabilis unquam motionis impetum expertum est, sed eo cœlitus gratiosius perornatum, quo amplius eguisse cernitur : etenim, si gratiam tollas, non erit in quo a ceteris ipsum discernere queas. Porro, incomparabili deiformique fecunditate benedictus Virginis venter veneratus est : quippe qui eum edidit qui ex æterni Patris mente profluxit. Demum ejus hunc ubera lactarunt qui omnibus providet, omnia sustentat ; qui dat jumentis escam ipsorum, omneque animal benedictione adimplet.23 Sicque carnem, carnisque tuæ membra, o Maria, clementissimus Creator exaltavit, quatenus per eam universorum spirituum electorum beatitudinem repararet in hominibus, suppleret in angelis. Te, precor, contempletur, te diligat teque veneretur anima mea, o divina Maria.
Footnotes
Chapter 17 of 110