Articulus 8
Quod gloria ista Mariæ, dignitas et gratia, ineffabilis sit, et quodammodo infinita.
QUO quid alii vicinius est, eo utique ipsi similius est. Quid autem Christo tam vicinum ut Genitrix ejus?1 Nihil igitur ea ipsi similius exstat. Palam est autem Christum sine mensura omnis gratiæ plenitudinem sortitum. Huic ergo plenitudini gratiæque infinitæ Maria vehementissime appropinquat. Amplius, naturale jus id exigit, ut parentem proles honoret, ei quoque quidquid decet, pro viribus exhibeat; et quo filius melior fuerit itemque potentior, eo (ni fallor) hoc sublimius complebit. Certissime itaque lucet id divinitus Mariæ collatum, quidquid veri Dei Genitricem decebat. Sed quæ mens concipere, quæ queat lingua disserere quantam ei Virgini puritatem sanctitatemque inesse decuit, quæ omnis munditiæ totiusque virtutis ac sanctitatis fontem, summi Patris Unigenitum concipere, parere, lactare et alere debuit?
Præterea, secundum nobilem Aristotelem, diis, magistris et parentibus non potest reddi æquivalens. Sed hinc is excipitur qui propriam matrem condidit, quoniam plus contulit quam recepit. Verumtamen id constat, quia tantum dedit, quantum tantum talemque Filium Genitrici suæ dare decuit. Quis vero comprehendere possit quid Filium immensæ majestatis, incircumscriptæ bonitatis, magnificentissimæ liberalitatis, tam dulci præelectæque Matri donari decebat?2 At vero, qui omnibus gratis affluenterque tribuit et nulli improperat, quid ei præstitisse censendus est quæ eum tam maternaliter lactavit, tam affectuose fovit, ceteraque maternæ ministrationis exercitia tam reverenter exhibuit?
Adhuc, quo Deo creatura amplius conformatur, eo ad divinas excellentias gloriosius assurgit. Quid autem æterno Patri in creatis rebus tam simile quemadmodum illa quæ eumdem cum eo Filium peperit, quæ sic sine viro uti ille absque femina, eum cum integritatis decore produxit, quæ hunc quoque edidit a quo Spiritus Sanctus donatur atque procedit? Proinde, quæ fecundiora sunt, præstantiora a philosophis censentur. Nonne ergo infinitæ quodammodo dignitatis exstat, quæ Filium immensæ celsitudinis protulit, quæ mundi artificem, orbis Dominum et universorum verum Deum effudit? Insuper, naturaliter supra prolem auctoritatem quamdam parens possidet. Quæ ergo hujus Virginis sublimitas, cui etiam Deus secundum aliquid se subjecit? Erat nempe subditus ei : hic utique cui millia millium ministrant, deciesque millies centena millia adsistunt.34 Denique, quid gloriæ id Mariæ confert quod per eam totius mundi salus initiata reparataque est?
Footnotes
Chapter 9 of 110