Skip to the text

Articulus 3

Quænam sit hæc femina serpentis inimica.

INCOMPREHENSIBILIS illa æternaque Sapientia, nil casu aut fortuito agens, universorum eventum vel providentiam in ipso æternitatis momento in se contemplata est atque disposuit. Incommutabilis equidem sapientissimique auctoris ratio, stabilis utique invariabilisque consistit. Hinc quippe omnium, præsertimque intellectualium creaturarum et hominum, providentiam Deo inesse innotescit. Ideoque quidquid in temporum horum volumine desuper homini impertitum fuerit, ab æterno (ni fallor) dari decretum est:1 etenim ex ipso, per ipsum et in ipso sunt omnia. Elucescit igitur supersapientiali divinæ mentis consilio hanc formatam electamque Puellam, qua perditi hujus redimeretur sæculi proles. Hæc est illa amantissima Dei qua, uti per primordialem feminam orbis interiit, humanam reparare progeniem Deus vere bonus naturaliterque benignus dignatus est. Enimvero, dum jam temporis instaret plenitudo qua ab æterno præordinata clementia homini præstanda exstitit, destinare volens æternus Pater in hunc mundum Unigenitum suum, receptaculum ei tabernaculumque paravit.2 Eum quoque incarnari decernens, matrem ei providit itemque efuc.3 1, 27. fecit. Hæc est illa sacra virgo cui nomen Maria, Patriarcharum filia, Vatum desideratissima, Apostolorum Domina, et ipsius unici Filii summi Genitoris Mater prorsus dignissima. que Deus, qui absoluta sua potentia omnia juxta omne suum beneplacitum quomodolibet potest, hominem decentissime redemit.

Footnotes

  1. Rou. 11, 16. ↩

  2. Gaiet. 17, 1. ↩

  3. Luc. 1, 27. ↩

Chapter 4 of 110