Articulus 18
De fecunditate incomparabilis Mariæ.
OMNE bonum sui diffusivum est. Porro, quod præstantius, id quoque fecundius; et item, quod melioris germinis productivum est, dignius prorsus censendum est. Enimvero, jam nunc id menti occurrit quod apud philosophos famosum sapientialeque novi. Aiunt nempe Divinitati duas præsertim proprietates competere, quæ sunt causalitas itemque providentia. Denique nil Deo causalius, nil eo fecundius: quippe qui omnium bonitatum fontana bonitas exstat; atque quo in creatis entibus fuerit illi quid similius, eo certissime est ipsi quoque in dignitate deiformique assimilatione propinquius. Omnis porro creatura, quemadmodum in bonitate, sic et in fecunditate utique a Deo secundum naturam infinite occumbit. Si igitur creatura aliqua, nedum consimilis, sed ejusdem quoque cum Deo productrix sit germinis, haud dubium eam Divinitati effectam simillimam, amplioremque quam vel cogitari queat aut fari, excellentiam deiformem sortitam. Sed in præinductis ubertim (si rite memini) declaratum est, eumdem Filium, a Patre æternaliter genitum, a Maria vero in tempore natum; et uti Deus Pater, sic et homo mater, veri Dei Genitrix censenda est. Etenim idem ipse Christus qui Patris Filius est, sapientia et virtus, Mariæ quoque Unigenitus est. Nunc igitur gaude, et inexcogitabiliter, o divinissima Maria, lætare, quoniam in creaturarum universitate non est quæ tuæ queat fecunditati comparari.
Quatuor computant elegantissimi philosophorum universales dignissimasque causas: Deum, intelligentiam, animam nobilem (quam ipsi cœli animam opinati sunt), et naturam universalem, quæ, ut edisserunt, virtus est siderum orbiumque concreata substantiis; quod si, ut fatentur, cœli quoque anima foret, nulla tamen harum post Deum divinarum universaliumque causarum, tuæ, o præclarissima Maria, causali fecunditati valet æquari. Etenim earum edidisti factorem, Creatoremque genuisti: qui cœlum terramque condidit, qui astra elementaque composuit, qui demum universa creavit, a te, o felix Maria, gigni dignatus est; qui cunctis causalem fecunditatem præstitit, a tua beatissima fecunditate profluxit.
Denique, unde in te tanta fecunditas, nisi correspondens quoque tibi inexsisteret bonitas? Sed gratiæ, non naturæ, hoc largiri par est. Benedictus itaque, o Maria, ventris tui fructus, qui cœlo quoque et sole omnique creatura fecundior exstat. Hunc, o desiderabilissima sponsa, dilige, ei regratiare, ipsum complectere, qui sibi te eatenus conformavit, tam incomparabilem tibi gratiam contulit, omnique tam vehementer sic creaturæ te prætulit. Hunc diligere teneris, sed diligere non sufficis: quoniam non utique tuis meritis, sed sua mere anticipante gratia, hæc tibi, o præamabilis Mater, impertitus est.
Chapter 19 of 110