Articulus 7
Quod eumdem Filium quem Pater genuit in æternitate, benedicta Maria peperit in tempore.
SACRÆ divinæque Virgini loquens Archangelus : Spiritus Sanctus (inquit) superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Porro quidquid ab altero vere gignitur, naturam quoque veram ab illo sortitur, atque in similitudine naturæ ab ipso proficiscitur. Duas igitur generationes, et item naturas duas, filiationem vero unam Christo inesse necesse est. Verumtamen in generatione materna, nec nova suppositabilitas, nec recens subsistentia, neque mutatio aliqua, Dei Verbo advenit : quippe quod ex paterna mente æternaliter incommutabiliterque verus Deus perfectaque hypostasis profluxit. Sed ad esse personalitatemque Verbi est assumpta humanitas, ut sint in una persona duæ naturæ, retentis permanentibusque nihilo minus utriusque veritate essentiali et proprietate naturali.
Si vero dixeris: Quod generatur, a non esse ad esse progreditur; et rursus, quod temporaliter nascitur, mutationi utique substernitur: quomodo ergo quod æternum est et semper invariabiliter subsistens, de novo et in tempore concipi potuit et gigni? Respondebo, ad veræ generationis rationem id requiri atque sufficere, ut res de sui substantia aliam secundum naturæ similitudinem producat. Et id utique virgineæ Matri competit. Quemadmodum equidem Christus Deus est, ex substantia Patris ante sæcula genitus; sic utique homo est, ex substantia Matris in sæculo natus. Quod præterea dicitur, genitum a non esse proficisci in esse, negandum reor, si quis id universaliter asserere satagat. Verbum namque paterni intellectus proles exsistens, verissime gignitur; sed absit ut a non esse ad esse progredi credatur: sic enim migraret de potentia in actum, et non esset verus Deus. Etenim in increato ente non est accipere non esse ante esse, sed est illic simplex dumtaxat diffusio. Et hæc non aliud est quam processio lucis a luce, actus ab actu, et Dei a Deo. Non enim contingit in processione divina atque æterna accipere terminum a parte ante nisi a quo, non etiam terminum ex quo, nec re neque intellectu. In creatione quippe sumitur terminus ex quo, sed ratione dumtaxat: hic enim intelligitur nihil; quod non esse realem terminum, palam opinor. Præterea, in generatione naturali atque sensibili, uterque terminus a parte ante, scilicet ex quo et a quo, realis est; sed in emanatione divina ad intra, est solus terminus a quo, seu origo principians a parte ante. In assumptione denique humanitatis a Verbo, non in divinitate sed humanitate mutatio facta censenda est. Divinitas nempe nec mixta est, neque immersa, et proprie quoque nec pars facta est, neque composita; sed ei humanitas unita est, sustentationem subsistentiamque ab ipsa immediate sortita.
Chapter 8 of 110