Skip to the text

Articulus 25

Quod post Deum in universitate rerum nil sit Maria amabilius, nil præstantius, imo omnibus dignior sit plusque veneranda.

QUÆ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?1 In magnificentiam atque præconium excellentiæ tuæ quæstio hæc de te, o Maria, a Spiritu Sancto formata est. Nempe de te Filius tuus sponsusque: Una est (inquit) columba mea, perfecta mea.2 Progrederis instar auroræ consurgens, quæ verum lumen orbi invehere, inobtenebrabilemque diem parere, parata eras et præelecta. Denique pulchra es ut luna, quoniam veri Solis pulchritudini pulchritudo tua simillima est. Tu quoque electa ut sol: Sol (inquam) justitiæ, Christus Dominus, qui ex te ortus est: quoniam, quemadmodum ille inter viros, sic tu inter mulieres incomparabilis es. Porro hostibus tuis, hostibus utique virtutum, præsertimque illi qui rex est super omnes filios superbiæ, et cujus invidia mors introivit in orbem terrarum, terribilis es;34 nobis vero dulcis et item amabilis.

In antehabitis autem, de gratia ac dignitate Mariæ, quomodo infinita dicatur, tantaque ut sub Deo major intelligi nequeat, dictum recordor. Palam enim est nil in creaturis Genitrice Dei Deo similius atque vicinius posse consistere.

O illustrissima summaque Domina, nimis nobis amabilis es atque suavis; et, ut verum fatear, ipso quoque Deo, secundum aliquid, nobis dulcius sapis, quamvis non ex parte Dei sed nostri id eveniat. Invenimus enim, o Maria, in Deo Filioque tuo, nedum misericordiæ viscera, sed justitiæ quoque rigorem, judiciariamque potestatem, quæ nil mali indiscussum inultumve relinquit. Terribilis est in consiliis super filios hominum; incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ipsius. Et quis cognovit an amore dignus sit an odio? Perfectus igitur et caritate ardens, Deum ut patrem diligat.567 Servus vero proficiens, sollicitus sit, et cum timore initiali ad amorem proficisci festinet.8 Incipiens autem, culpas suas plangens vitiisque reluctans, cum timore et tremore propriam operetur salutem, non utique obliviscens quam sit horribile incidere in manus Dei viventis.910 Porro prævaricator atque contemptor, qui lætatur quum malefecerit, et exsultat in rebus pessimis11, conturbetur et arescat, et præ angustia spiritus intra se gemat, et quid sibi superventurum sit perpendat.12 Istis Deus terribilis est, secundum majus tamen et minus. Sed tu, o benedicta Maria, tu his quoque unicum refrigerium es, et singulare solatium; nedum justis atque devotis, sed miseris quoque itemque desperatis, prorsus diligibilis es atque suavis.

Quid nempe in te invenit homo durum, aut certe austerum? quippe quæ omnino mitis es atque benigna; cujusque viscera in dulcedinem clementiamque transformata videntur. Nam quum tam eximiæ puritatis sis, ut in terris adhuc degens, Deo incarnationis materiam præstare idonea fores, hincque erepta, summi Regis solio Trinitatisque throno immediate approximare ac conjungi merueris; miserum tamen peccatorem, quantumcumque contemptibilem et immundum, si ad te pœnitenti mente compunctoque animo suspirans clamaverit, non eum spernis neque relinquis, sed suscipis et foves, ac metuendo eum Judici fidelissime reconcilias. O quot miseri, quot facinorosi, quot demum desperati, per te, o misericors Maria, se salutem reparasse revixisseque lætantur !

Footnotes

  1. Cant. vi, 9. ↩

  2. Ibid. 8. ↩

  3. Sap. ii, 24. ↩

  4. Job xli, 25. ↩

  5. Rom. XI, 23. ↩

  6. Ps. LXV, 5. ↩

  7. Job XXIV, 12. ↩

  8. Eccle. IX, 1. ↩

  9. Philipp. U, 12. ↩

  10. Hebr. X, 31. ↩

  11. Prov. II, 14. ↩

  12. Sap. V, 3. ↩

Chapter 26 of 110