Articulus 27
De conceptione qua mundissima Virgo Dei Unigenitum concepit.
CREAVIT Dominus novum super terram : mulier circumdabit virum, et non accipiet aliunde.1 O utique novum, omniumque prorsus divinorum mirabilium mirabilissimum summumque, dum mulier, non ex virili semine, sed divino radiante lumine, in illibato utero, nedum puerum, sed virum quoque circumdedit, complexa est atque concepit !2 Virum, inquam, sapientia, non ætate ; dignitate virtutis, non quantitate corporis. Novum, dum summe infiniteque distantia, immediate suppositaliterque counita sunt ; dum simplicissima divinitas humanæ carni, qua in toto universo nil compositius consistit, indistanter conjuncta est.
Quinque uniones extreme incomparabiliterque admirandas Deus excelsus effecit : fidei cum ratione, virginitatis cum maternitate, corporis Christi sub forma sensibili panis transsubstantiati, creatæ mentis cum divina essentia, qua eam in patria per speciem contuetur, et Verbi cum humanitate, qua ex ambobus hypostasis una efficitur. Sed prioribus quatuor quinta hæc mirabilior exstat. Est namque in ipsa creati increatique conjunctio : quæ etsi in quarta quoque rite putetur, verumtamen unio illa hypostatica non est, tanquam ex beato intellectu divinaque essentia resultet unum quiddam simpliciter seu per subsistentiam. Est enim unio hæc quoad actum secundum, qui est agere, utputa frui, videre atque diligere ; porro quinta personalis est, et quoad actum primum, qui est esse : quoniam ad subsistentiam Verbi est assumpta humanitas. In prioribus vero tribus mirabilibus unionibus, creati dumtaxat cum ente creato copulatio facta est.3
Nunc autem, o prædulcis præamandaque Virgo, sublimis et felix Maria, jucundare in Domino; dispone Regi aulam, Regina; sponso para cubiculum, adorna thalamum tuum, Virgo filia Sion, et suscipe regem Christum, concipe Messiam. Ne timeas, Maria, consentire Archangelo.
Dic ei, o mens humillima: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum; itemque: Osculetur me osculo oris sui; et rursus:4 Veniat dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructum pomorum suorum. Gaude, Maria, cui divinitus offertur, cujusque consensus exspectatur, ut Dei Filius in te atque ex te incarnetur. O nimium benedicta, a qua opifex mundi, rector universi, angelorum Dominus concipi cupit, incarnarique dignatur! O pudica, devota et item serenissima Puella, solitudinis amatrix, internæ quietis veræque pacis zelatrix, et universalis quoque humanæ salutis affectuosissima nihilo minus optatrix! En venit descenditque ad te, magis autem in te, Dominus exercituum, cui omnis cœlestium phalangarum universitas jubilat; et nunc, qui sedet super Cherubim, cui Throni sedes sunt, potius vero qui immensus est, et quem cœli cœlorum capere non possunt, in te sibi cupitam elegit suscepitque mansionem. Princeps quippe pacis et quietis auctor, cum pacifica atque quieta esse delectatur; et cœlestis secretissimusque sponsus, pudoratam solitariamque sponsam diligit. Hujuscemodi equidem sponso et sponsæ id congruit quod sponso ipsa ait: Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia.
Footnotes
Chapter 28 of 110