Articulus 29
De nativitate Desiderati cunctis gentibus.
BETHLEHEM, civitas Dei summi, ex Mich. v, 2, te exiet Dominator Israel; et egressus ejus sicut a principio, a diebus æternitatis, et magnificabitur in medio universæ terræ; et pax erit in terra nostra dum venerit.1 Lætentur cœli, et exsultet terra; jubilate Domino, omnes filii Dei. Laudate eum, sol et luna, cum astris matutinis;2 magnificate Deum, omnes cœli militiæ et sidera cuncta;34 tripudia, creatura universa, quoniam ecce annuntio vobis gaudium magnum: quia Christus Dominus, rex Messias, exspectatio gentium et desideratus earum, natus est vobis; ortum est mundo lumen æternum, salus perpetua, honor immensus: quoniam Deus ipse venit et salvabit nos. Jerusalem, cur mœrore consumeris? Numquid consiliarius non est tibi, quia innovavit te dolor? Agnosce quoniam propter nimiam caritatem suam qua dilexit te Deus, Filium suum liberatorem tibi misit. Jam ergo audite, cœli, quæ loquar; audiat terra verba oris mei. Lætare, orbis, et suscipe Deum creatorem tuum: qui olim principis tenebrarum fueras illique servieras, nunc Regis regum, lucis luminum cœlestisque Domini efficere; ipsi ministra.
Modo igitur, Virgo sancta, Mater divina, illumina mundum; effunde et produc absconditum in te lumen æternum; ostende sæculo opificem suum; aperiatur terra, Is. xlv, 8. et germinet Salvatorem; vitæ salutisque principem, mortis, inferni et desperationis destructorem hominibus gigne, o vere incomparabiliter felix Maria, quæ absque libidine concipis, sine gravamine bajulas et absque dolore generas, ubilibet intacta, integra et illibata perseverans; in cujus conceptione sancta agit Trinitas, in cujus partu angelica concinit puritas; quæ in conceptione Deo sacraris, et in partu atque post partum sic clausa munitaque permanes, ut jam alteri te accedere aut usu uti femineo minime prorsus liceat. Mysterium hoc magnum est, quod tibi, o Maria, concessum est, ut Deum per quem omnia, ex te cernas procedere; quem cum ineffabili jucunditate paris, devotissima mente mox natum adoras, ac sincerissimis dulcissimisque manibus contrectas.
Quantum nos, o Domina, partu tuo lætificas, honorificas itemque felicitas, quo Dei Patris filii et heredes, Christi coheredes et fratres, atque supermundanorum spirituum concives efficimur!5 O familiarissima secretissimaque Deo, divini non ignara consilii, per quam quidquid gratiæ felicitatisque mundus divinitus sortitus est, ei impertiri Deo complacuit! Nunquam natura sic mutavit sua jura quemadmodum in hac nativitate sanctissima.6 Apparebat in ea Magis stella olim promissa, quoniam tu, o Maria, eum edidisti qui sidera condidit, numerat atque appellat.7 Jubilat cœlestis exercitus, quoniam Dominus, Deus Creatorque eorum ex te nascitur. Labitur Romæ æternitatis templum, quoniam ex te virgine Filius Dei proficiscitur. O Maria fons indeficientis communicabilitatis, ex qua rivus ille oritur qui in quatuor mundi plagas se expandit, omne sæculum rigans atque venustans!8 Gaude, Maria genitrix vitæ; lætare, origo lucis, Salvatrix orbis, Mater sanctitatis, decus creaturæ, ornamentum cœli, amor devotorum, refugium miserorum et gloria electorum.
Porro, magnam, ad tui custodiam, o summi Dei Genitrix veneranda, angelorum multitudinem cœlitus non dubitamus transmissam: nempe tu verus veri Salomonis lectulus, thronus ac thalamus; et scimus quoniam lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, et ad bella fortissimi. Angelis quippe suis mandavit de te, o Maria, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Illi quoque Genitrici Dei Creatorisque sui, famulatu obsequuntur reverentissimo atque promptissimo.
Jam, o Domina, o Maria altissima, lætabundo corde jucundissimoque visu, et item affectuosissima mente, cerne Deum verum atque immensum, Antiquum dierum et universæ beatitudinis Fontem, ex te infantulum factum parvulumque natum, manibus tuis se præbentem, ac tuis insuper maternis ministeriis filialiter utentem. O Maria, dulcis Domina, mens mitissima, affectuosissima Virgo benignissimaque Mater, auge, quæso, in me tuæ dignitatis contemplationem atque fervorem; donet me tibi Filius tuus: quoniam, sicut omne quod dat ipsi Pater non perdit ex eo, sic utique nullum eorum quos tibi Filius tuus donaverit perdis nec perimi sinis.9
Footnotes
Chapter 30 of 110