Articulus 4
Quod per Verbi incarnationem, mundum ab æternæ obligatione necis Deus justus atque misericors liberare rectissima ratione decrevit.
VERBUM caro factum est ex Maria virgine.1 Paulo ante, si rite memini, fassus sum id divinæ congruisse clementiæ, ut aliunde decepto, aliunde quoque succurreret, infernalique nequitia damnatus, cœlesti bonitate cœlitus eriperetur salvandus. Sed offensum Deum placare quis poterit? Si culpa eo gravior quo offensus præstantior, immensæ majestatis altissimo quis satisfaciet Regi indignanti atque irato? Nullus omnino, ut reor, si non ipse quoque incircumscriptæ excellentiam dignitatis sortitus sit et habeat. Porro tota gratia destituto homini, quis amissam nisi auctor gratiarum recuperare potens erit, aut certe idoneus? Adhuc autem, naturam totaliter infectam et item æternæ morti obnoxiam, quum sit ipsa communicabilitatis infinitæ, quis nisi immensæ redemptor efficaciæ salvare valebit? Hinc Protoplastorum scelus inultum nolens divina permanere justitia, denuoque lamentabiliter sauciato mederi volens summa clementia, æquitatis misericordiæque temperamento opus compegit pulcherrimum, quatenus mors morte ulta desineret, occisusque, amici sui atque confratris nece redemptus, revivisceret. Hoc est christianæ religionis mysterium, hoc divinæ fidei sacramentum : quoniam Pater misit Filium suum in mundum, ut salvetur mundus per ipsum; et quia factus est ei ex semine David secundum carnem, factus ex muliere, factusque sub lege.2 Hoc ordine ineffabilis omnipotens-
Footnotes
Chapter 5 of 110