Articulus 17
De perpetua præstantissimæ Matris virginitate.
HORTUS conclusus es, soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus. Ejus prorsus (ni fallor) in conceptu carnem incorruptam, in partu illæsam et item post partum intactam esse condecuit, quæ confractorum, maculatorum et læsorum salutis auctorem gignere meruit. Denique, quæ Sanctum Sanctorum omnisque nobilitatis Fontem parere erat electa, ex conceptu partuve non utique detrimentum aut certe ignobilitatis labem erat passura. Nempe munditiæ omnis causam atque originem mater omnino pura decebat. Præterea, hunc sine omni nasci culpa par est, qui omnis peccati peremptor est, itemque peccatorum redemptor. Hunc vero Maria concepit peperitque. Non igitur virum usquam cognovit ; et quæ ante sine libidine et absque pudoris tactu concepit, sine pœna et sine corruptione quoque generare debebat. Denuo, qui sine matre a Patre genitus fuit, sine patre quoque a matre gignendus exstitit : quatenus generationi cœlesti atque paternæ, temporalis itemque materna generatio pro viribus et ut fas est corresponderet.
Quemadmodum itaque, dignissima Maria, in conceptione Christi claustra pudoris permanent, sic utique in partu, virginei ventris porta clausa intemerataque permansit. Et in his quidem te Deus eatenus possidebat, ut nulli deinceps femineo te uti usu liceret. Divinitatis nempe templum, Trinitatis domicilium, Spiritus Sancti sacrarium, Filii Dei maternale tabernaculum, impudica quis libidinosave carne contingeret aut certe accederet?
Tu, o felicissima Maria, hortus conclusus, soli Deo patens, non utique aliunde apertus : ex quo flos ille floridissimus profluxit, cujus utique virore arida humani generis natura refloruit, atque ad supercœlestis refloritionis amœnitatem reducta est. Flos prorsus fragrantissimus, omnis omnino peccati exstinguens propria suavitate fœtorem, orbem sua adornans itemque salvificans dulcedine atque vigore. Etenim, sicut malus inter ligna silvarum, sic inter filios, o Maria, dilectus tuus.1 Denique, o mitissima mens, o serenissima Maria, tu fons signatus : fons utique ex cujus profluvio mundissimus ille rivus qui ex paterni quoque cordis lumine prodit, emanavit. Annon Mariæ Filium rivum censes, qui siccas mentes irrigat, qui sordidas lavat, qui steriles fecundat atque sanctificat? Enimvero, quemadmodum clausis foribus conclave Christus introiit atque exivit, sic prorsus virginea clausa integraque permanente vulva, ingressus et item egressus Christus credendus est.2 Hoc potuit qui ex nihilo cuncta produxit, qui universa disposuit, qui cunctis imperat, et cui omnia parent nilque resistit. Vale, Maria, omni laude præstantior ; gaude, Dei præelecta, omni honore sublimior ; gaude, amabilissima, omni suavitate plena et cunctis clementior.
Footnotes
Chapter 18 of 110