Articulus 5
Quod ab origine mundi, præelecta Dei Genitriæ præsignata descriptaque sit.
VATES antiqui temporis prædixerant quod factum est : quia Virgo conciperet et pareret Emmanuel. Magnifici providique factoris est, ut sublime quidpiam acturus, vicissim differat : quatenus interim ceterorum animos attentos efficiat, et quid in futurum operaturus sit, cunctis insinuet, atque congruentibus præambulis excelsum opus præveniat. Annon ordinem hunc in torneamentis suis et item spectaculis, reges gentium principesque populorum observant? Tempus namque præfigunt, præcones destinant, et præviis quibusdam præludiis, velut futurorum signis atque indiciis, intentum opus præoccupant. Sic prorsus summus mundi opifex, Deus sublimis et benedictus, ab ipsis sæculorum primordiis, magis autem ab æterno, pro mundi beatitudine amantissimum suum præcordialissimumque Filium incarnari disponens, non id mox prosecutus est, sed supersublime superdignissimumque opus in fine sæculorum peregit, ut interim hominum mentes inflammans atque erudiens, congruis opus tantum vaticiniis, oraculis, prodigiis figurisque præveniret. A sæculo igitur præcones misit, Prophetas constituens, mirabilia egit, futurorum speciem typumque gestantia. Ideoque justus Zacharias de Deo orsus : Erexit (inquit) cornu salutis nobis, sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, Prophetarum ejus.1
Hoc modo, o celeberrima præstantissimaque Virgo, te tam incomparabiliter exaltare volens benignissimus Creator, hanc tuam excellentiam ab origine multipliciter verbis factisque innotuit. Etenim de te
Gen. m, 15. serpenti contestans :2 Inimicitias (ait) ponam inter te et mulierem; ipsa conteret caput tuum. Denique in rubo ardente Gedeonisque vellere figurata crederis. De te, sincerissima te mente contemplans, divinus David cecinit cum cordis jubilo : Ps. xliv, 11. Audi (inquiens), filia, et vide, et inclina Ibid. 12. aurem tuam. Et post pauca : Concupiscet (asserit) rex decorem tuum. Quoties te Salomon in amoris Cantico, in sponsi sponsæque dialogo, descripsisse cernitur? Annon de te prophetico sciscitatus est spiritu, Mulierem fortem quis inveniet? At Prov. xxxi, 10. Is. vii, 14. vero sacer Isaias : Ecce (inquit) virgo concipiet et pariet filium. Et beatissimus Jeremias : Novum (ait) faciet Dominus super terram; mulier circumdabit virum. caro factum est, et habitavit in nobis. Denique Unigenitus, qui est in sinu Patris, Joan. 11. ipse enarravit: Ego (ait) et Pater unum sumus; et denuo : Omnia quæ habet Pater, mea sunt. Ad Patrem quoque loquens Unigenitus : Omnia (asserit) mea, tua sunt; et tua, mea sunt. Hic veram carnem ex Virgine sumpsit, quemadmodum discipulis fassus est: Palpate (inquiens) et videte, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Alioqui verum non erit quod ei Archangelus dixit : Ecce concipies in utero, et paries filium. Verum ergo Deum ipsa vere concepit, humanam ei carnem, licet inusitata supernaturalique manerie, veraciter ministrans; et eum vere peperit, similem sibi in natura, verum hominem gignens.
Footnotes
Chapter 6 of 110