Skip to the text

Articulus 6

Quod divina Maria sit veri Dei Mater vera.

VERIFICATUM prorsus est quod serpenti de præelecta femina Deus disseruit : Insidiaberis (inquiens) calcaneo ejus. Hoc nempe per hæreticos incredulosque infatigabiliter egit. Alii eam virginem esse fateri noluerunt, ut Ebion et Helvidius. Alii purum hominem genuisse asseruerunt, ut Arius et Eunomius; alii Deum quidem esse, sed non verum Deum eam generasse dixerunt, ut Cerinthus et Photinus. Alter non hominem verum, sed phantasticum, protulisse blasphemavit, ut Manichæus; porro alter Christum nil ex ea sumpsisse, sed per eam tanquam per aquæductum dumtaxat transisse confinxit, ut Valentinus.

Et quid opus est cunctorum insidias blasphemiasque narrare, quum de ipsius Filio fari orsus Joannes, Ut simus (inquit) in vero Filio ejus, hic est verus Deus, et vita æterna?1 Rursusque eodem Joann. 1, 3, 14. edocente, Verbum, per quod facta sunt omnia, et sine quo nil factum est, Verbum

Footnotes

  1. 1 Joann. v, 20. ↩

Chapter 7 of 110