Articulus 21
Quemadmodum omne humanum genus singulari Mariam dilectione complecti specialique venerari honore teneatur.
NATURÆ id lex exigit et ratio dictat, ut hoc quispiam amet per quod perficitur et bonitatem beneficiaque sortitur. Porro, quo plura suscipit, eo utique ardentiorem illius amorem habere æquum est. Jam igitur cerne quæ per Mariam bona humanum genus adeptum est, si cupis qua quantaque nobis caritate amanda sit agnoscere. Quid nempe prodesset per Dei Verbum creari aut esse, si non per Mariæ Filium reparari contingeret et bene esse? Mallem, fateor, o Domina, per Patris Verbum non esse creatus, quam creatus, per tuum Filium non esse reparatus atque renatus. Per Mariam itaque ab Immortali morte liberor, et ad amissam cœlestem æternamque beatitudinem reducor. Omnis enim salus per Mariam initiata, per Mariæque Filium consummata est.
Denique per Mariam humana natura, quæ omni olim vilitati, contemptibilitati atque miseriæ subjacuit, incomparabilem honorem et præstantissimam certe deiformemque dignitatem sortita est : quippe per quam super omnem angelicam altitudinem, et ut ad omne dicam, super omnem quoque creaturam, usque ad hypostaticam Verbi unionem exaltata est itemque assumpta. Non est demum in quo hominem angelus despiciat, aut utique, ut in præcedentibus sæculis, se ab ipso adorari permittat, dum in eo qui omni creaturæ vere solusque adorandus est, non suæ naturæ speciem, sed nostræ substantiæ formam cernit veneraturque. O Domina excelsa, quam tibi hominum genus obligatum est ! quantum te diligere honorareque tenetur !
Præterea, hoc ab exordio homini singulare et pro excellenti gloria impertitum est, quoniam ad Dei sui imaginem ac similitudinem formatus est. Si enim creaturæ perfectio est Creatori utcumque assimilari, magna prorsus sublimitas erit ad illius quoque imaginem similitudinemque produci. Verumtamen assimilatio hæc imitativa dumtaxat est, non naturalis, imo infiniti occubitus : quoniam a Creatoris majestate, creaturæ semper in infinitum distat deficitque conditio. Quod autem homini cum Deo ampliorem similitudinem præstat, eum vehementius perficit plusque exaltat. Sed tu, o Mater pulchræ dilectionis, Deum nostrum, nobis secundum speciem naturæque veritatem similem, peperisti ; per te Deus noster, frater noster effectus est ; per te Judex mundi, hominum se conversationi societatique commiscuit atque aptavit ; per te cunctis mundi entibus Deo similiores facti sumus, et ipse universorum Dominus unus ex nobis fieri dignatus est. Te ergo nimium, o Maria, obligamur diligere, quæ etiam Dominum et Salvatorem nostrum in utero, o beatissima, fovisti, natum lactasti ; et nostra apud eum fidelissima advocata es : te enim inter se et nos Judex sæculi mediatricem statuit.
Adhuc autem, caro Christi, quæ vere est cibus quo anima nostra sustentatur et alitur, et æterna nobis vita præstatur, quo renovatur gratia, fovetur devotio, culpa dimittitur, misericordia impetratur :1 hæc nobis, Maria, quantum confert, quantum impendit ! quam utilis, quam necessaria est ! Verumtamen ipsa a te ad nos descendit : quippe quæ ex benedicto virgineoque tuo utero exstat assumpta. Hac ipsa nempe carne quam ex sacratissimo tuo ventre Christus suscepit, spiritum nostrum cibat, sanat atque confortat.
Footnotes
-
Joan. 2, 56. ↩
Chapter 22 of 110