Articulus 13
De sanctificatione et puritate deificatæ Mariæ.
SANCTIFICAVIT tabernaculum suum Altissimus.1 Paulo ante efficaciter satis (ni fallor) monstratum est, id Mariæ cœlitus collatum, quidquid veram mox Dei veri futuram Genitricem habere decebat, eo quoque ab Unigenito suo honore sublimatam, quo a tali Filio Matrem talem honorari congruit. Legimus autem in veteri novaque lege, sanctificatos quosdam in maternis uteris, quemadmodum de Jeremia atque Joanne Scriptura fatetur;2 et id in figuram Messiæ regis sanctificationis eisdem communicatum censemus.3 Porro, horum Christi nativitati vicinior, ampliorem utique sanctificationis gratiam sortitus est. Sed gratiam ministris datam, matri negatam asserere, nefas arbitror. In matris igitur utero Maria sancta fuit, eo abundantius quo præ famulis mater veneranda exstitit. At vero, tam excellenti puritate venustanda exstitit puellaris caro, ut eam supersplendenti Divinitati uniri dignum esset: ideoque ab omni prorsus macula præservanda fuerat, quo tanto ministerio congrueret. Optime ergo tibi, o optima Virgo, competit quod in Canticis Spiritus veritatis asseruit: Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te; et denuo: Pulchra es, amica mea, suavis et decora;4 rursusque:5 Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.6
Quoniam itaque tanta, ut nunc inductum est, sanctitas Mariam decuit, quæ Fontem sanctitatis concepit et protulit, ab originali quoque culpa immunis esse debuit, præsertim quum decens appareat ut hoc etiam honore Filius ejus eam veneratus sit. Ad hæc autem, si tota pulchra est, ergo nec originalis culpæ maculam accepit, utputa ab originali actualique culpa innoxia. Præterea, tanta (ut ait Anselmus) est Mariæ sanctitas, qua sub Deo major intelligi nequit. Nil igitur culpæ in ea usquam locum sortitum est. Et hanc positionem defenderunt qui sacræ Virginis devotissimi fuerunt, S. Anselmus, devotissimus Bernardus, S. Thomas, et venerabilis Albertus atque Ægidius: quia Mariæ Filius Christus, qui est virtus et sapientia Patris, omnia ordinate efficit, quippe qui in numero, pondere et mensura universa constituit;78 et ob id, hoc sibi nascendi privilegium servavit, ut ejus Mater tota pulchra esset, quoniam actualis omnis criminis, mortalis itemque venialis, expers fuit, nec unquam suo Creatori displicuit.9
Footnotes
Chapter 14 of 110