Skip to the text

Articulus 26

Quemadmodum ex mundissima sanctissimæ Virginis carne vehementer dignificata sit humana caro.

DOMINUS pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat;1 suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem. In hoc, o adorande benedicteque Deus, omnipotentiæ tuæ libertas in operando splendidissime lucet, quod ea quæ natura entium non habet, tam eminenter in rebus efficis, quod ea quæ per naturam aut ima sunt aut certe declivia, per meram tui gratiam alta vicissimque summa constituis.2

Ne nimium contristeris, o homo. Enimvero multi multa de miseria conditionis tuæ dixerunt atque scripserunt; sed en neque per culpam neque per naturam tantum aut miseriæ vel vilitatis in carne tua consistit, quantam eidem per carnem, in carne et ex carne sacræ divinissimæque Mariæ, præstare nobilitatem et item beatitudinem superclemens dignatus est Conditor.

Meminisse quippe debes quid ob carnis conditionem de te asserat fateaturque Scriptura. An te latet quid cœlitus lata tibi contestetur sententia?3 Nempe de te orsa : Pulvis (inquit) es, et in pulverem reverteris;4 rursusque : Non permanebit spiritus meus in homine, quia caro est; et denuo : Corpus quod corrumpitur, aggravat animam ;5 et, Quid superbis, terra et cinis ? pluraque conformia. Porro quotidianæ istæ miserandæque hominis necessitudines, quæ ex corporis potissime indigentia manant, et naturales quoque ipsius superfluitates, instabilitates, fragilitates, quam sit miseranda defectibilisque hominum conditio, aperte manifestant. Verumtamen, non sicut delictum, ita et gratia : etenim ubi regnavit iniquitas, superabundat et gratia. Ideoque ne, o homo, ingratus sis, adspice per quid et item quomodo reparata dignificataque sit tua caro. Et quidem creaturæ dignitas atque felicitas, unio ejus est et approximatio ad Creatorem ; separatio autem, miseria ejus. Contemplare itaque, per quid qualiterque Deo caro tua reunita est propinquiorque effecta.

Per te, o gratiosa ornatissimaque Maria, etiam caro nostra, angelica mente Divinitati vicinior facta censetur : quippe quæ ad subsistentiam Verbi sumpta creditur. Verbum quoque, non angelus sed caro factum est. Denique de Spiritu Sancto super omnem carnem effundere volens Altissimus, in primis semetipso carnis tuæ castissimum replevit uterum, indeque procedens, illuminavit omnem hominem venientem in hunc mundum ; reparataque est per carnem tuam, Maria, supermundana felicitas, caro quæ in ceteris tot exstitit culpis miseriisque obnoxia.

O incomparabilis gloria, laus item ineffabilis virgineæ carnis sanctæ Puellæ, cujus pars modica assumpta, omnium erat idonea sæculorum relaxare delicta ! Dum, o beata et benigna Maria, gloriam corporis tui contemplor, miror pro viribus, sed mirari non sufficio. Venit equidem Deus, et mansionem sibi in carne tua elegit ; ibi habitavit, illic requievit ; eam induit atque assumpsit ; ab ea denique nutriri, eamque contrectare, osculari et amplexari dignatus est ; per eam supersidereas mansiones redintegrare, inferni claustra confringere, et electorum mentes in via reficere non sprevit ; ejus quoque indetrahibiles non horruit defectus assumere, seque per omnia fratribus (dempta culpa) conformare.6

Footnotes

  1. ii Reg. 1, 7. ↩

  2. Iberus ↩

  3. Gen. U, 12. ↩

  4. Nid. U, 1. ↩

  5. Eccli. x, 9. ↩

  6. Hebr. II, 17. ↩

Chapter 27 of 110