Skip to the text

Articulus 19

De comparatione fecunditatis sanctæ Virginis ad fecunditatem æterni Patris.

PATER Filium genuit a quo omnis natura in esse processit: nempe omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et Maria hunc edidit per quem omnis creatura ad bene et perfecte ac beate esse pervenit. Omnium creatorem genuit Pater, et universorum salvatorem peperit Virgo Mater. Quemadmodum per Filium suum Deus mundum effecit, sic per Mariam interemptum refecit.

En gloria tua, Maria, omnem (ut cerno) gloriam vincit. Peperisti namque proprium creatorem, et salvatorem tuum genuisti; et qui cuncta creavit, semetipsum ex te plasmavit. Per immaculati dulcisque tui uteri fructum mundus redimitur, inferus spoliatur, cœlum repletur, mors moritur, vita restituitur. Qui universorum naturas per se ex nihilo egit, cunctisque absque intermedio, esse et speciem gratis præstitit, nil prorsus sine te et tua cooperatione, o superfelix Maria, reparare et item reficere voluit.1 Te enim bonitas ejus elegit et præelegit, dilexit et prædilexit;2 bene quoque sibi in te complacuit. Et qui demum creavit te, requievit in tabernaculo tuo; prodiitque ex castissimi fecundissimique ventris tui medio in vera humanitate, qui ex purissimo ac superfecundo corde paterno effluxit in vera divinitate, perseverante nihilo minus utrobique personalitate una atque divina.

Footnotes

  1. Luc. i, 42. ↩

  2. c. xxiv. ↩

Chapter 20 of 110