Skip to the text

Articulus 14

An tanta sit sanctitas Mariæ, qua sub Deo major intelligi nequeat.

OMNIS creatæ mentis sanctitas finita est, quoniam nulla creata entitas infinita esse potest. Denique, dum tanta Mariæ sanctitas asseritur, ut sub Deo major cogitari non valeat, certum est id dici salva sanctitate creata animæ Christi, quæ utique major est sanctitate Mariæ omniumque creaturarum. Sed quoniam Christus non est pura creatura, ideo in præinducto sermone, ejus sanctitas dempta est. Est autem inquisitio, an tanta sit Mariæ sanctitas, ut ea sub Deo sublimior concipi non possit. Et quidem, quod nullius creatæ neque angelicæ mentis sanctitas, ejus queat sanctitati comparari, hinc palam reor, quoniam incomparabilis utique sanctitas eam decuit, quæ universorum adorandum Creatorem concipere generareque meruit. Sed alicui fortasse videbitur quod sanctitate ejus sub Deo major esse atque intelligi sanctitas queat : nempe, si potest esse, potest quoque intelligi. Sanctitas namque Mariæ a Filii sui creata sanctitate pluribus gradibus, uti nunc dictum est, distat, quum etiam si omnium ceterorum sortita foret sanctitatem electorum, sanctitati creatæ sui Unigeniti comparari æquarive nequiret. Potest ergo a Deo creari et item dari sanctitas major ea quæ Mariæ donata est. Posset quippe ejus sanctitati tantam addere quantam Petrus suscepit. At vero divina virtus illimitata est, quæ omni creata essentia digniorem potest condere : alioqui coarctata foret atque exhauribilis. Porro Maria quamdiu in hac lacrimarum valle degit, viatrix erat, quotidieque profecit. Pro hujus igitur inquisitionis agnitione, contemplandum paulisper est divinam Sapientiam cuncta ordinate producere, quoniam omnia in modo, specie et ordine agit.1 In donatione itaque divina, dantis sublimitas recipientisque conditio pensandæ sunt. Itaque, si Verbi majestas, Mariæ quoque quam ex se habebat declivitas, sapientialiter comparentur, lucebit, si rite contemplor, quoniam pro utriusque moderamine, neque majorem, sed nec minorem Mariæ conferri sanctitatem decuit. Enimvero ea major esse non potest : non quin Deus absoluta sua potentia ampliorem, nedum ei, sed aliis quoque præstare possit ; sed nec decet, nec utique fiet. Sanctitate ergo Mariæ major, sub creata Filii ejus sanctitate, intelligi esseque nequit : tum quia nec in præsenti vita ejus sanctitatis magnitudo ad plenum comprehendi valet, etiam quam in terris adepta est (Incomprehensibilis enim, quemadmodum optime ab Ambrosio introductum est, incomprehensibiliter operabatur in Matre) ; tum quia post assumptionem hominis a Deo, nil præstantius conferri potest homini quam ut Dei parens consistat ; tum quia ampliorem alicui impertiri nec decet neque contingit ; et rursus, quoniam Mariæ sanctitas quodammodo, juxta præostensa, infinita est ; denuoque, quia quod non est, nec scitur neque intelligitur : et ita major sanctitas intelligi nequit secundum existentiam. — Denique, an sanctitate creata Christi major esse non possit, et si ipsius gratia plenior fore possit, involutiorem quæstionem habet : quam in hac editione præterire, aliique congruentiori loco reservare, par est.

Ex inductis igitur claret, præhabitum art. præced. Anselmi de excellentia sanctitatis benedictæ venerabilisque Mariæ testimonium quam sit verum atque subtile. Verumtamen, quantum sapio, si ejus veritas profunde intelligi debet, acuto intellectu opus est.

Footnotes

  1. Sap. xi, 21. ↩

Chapter 15 of 110