Skip to the text

Articulus 22

Quod sacer divinæ Virginis venter, Dei thronus convenientissime appelletur.

IN sole posuit tabernaculum suum ; et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo.1 Tres, uti nunc menti occurrit, legisse me in Scripturis veritatis memini, quod Dei throni consistant. Throni nempe non aliud quam sedes insinuant. Sunt igitur in primis throni sedesque Dei, supermundanæ illæ mentes quæ in summa cœlesti hierarchia imum ordinem sortitæ sunt. Rursusque scriptum est : Cœlum mihi sedes est. Quod de materiali quoque empyreoque cœlo capi nil prorsus prohibet. Est namque id Deo thronus, et in ipso singulariter esse residereque fertur : non utique propter substantiæ comprehensionem circumscriptionemve essentiæ, sed ob operationis eminentiam, divinæque munificentiæ communicationem diffusiorem. Præterea, anima justi sedes est sapientiæ, ejus præsertim quæ Christus est :2 ipse equidem Patris sapientia est virtusque.

Sed jam nunc ad te, o vere sublimis amabilisque Maria, fiducialiter loquar quod de tua dignitate et gloria fideli mente concepi.3 Nil enim horum sic singulariter, sic mirabiliter, sic demum excellenter dici potest Dei thronus quemadmodum venter efficit, qui orbes palmo metitur, qui alta tuus benedictus. Numquid enim illorum quidpiam Deum circumscribit? aut ideo Dei thronus est quoniam ipsum realiter in se claudit, et non potius ratione vel illuminationis aut operationis, vel certe gratiæ specialis? Alioqui, si ideo Dei thronus creatura dici queat quoniam in se essentialiter eum habet, quum ipsius illimitata natura omnibus insit, ipsorum unumquodque Dei thronus exsisteret. Sed en, o præelecta unicaque Dei, quem totus non capit orbis, in tua se clausit castissima viscera, mansitque in te tota divinitas corporaliter et requievit; itemque resedit in te Deus materno commensuratus loculo, qui neque in supercœlestibus Thronis metiri valet. O felix, o amanda, et superdiligibilis et revera incomparabilis Maria, cui se Deus, cui nil compar, nil æquale, nil demum proportionale exstat, tam dignanter itemque clementer commensuravit atque aptavit, univit, inclusit, et (quod veraciter, quamvis inæstimabiliter dicatur) subjecit! O felicem ventrem, qui eum portavit qui mundum sustentat, cuncta gubernat! qui hunc quoque intra se aluit in quo omnium oculi sperant, datque his escam in tempore opportuno; qui cœlum terramque regit, disponit, continet atque conservat.

Footnotes

  1. Ps. 19, 1 ↩

  2. Sep. 1, 1 ↩

  3. 1 Gen. 2, 2. ↩

Chapter 23 of 110