Articulus 11
Quemadmodum Deus benedictus hanc Virginem dilexit.
UNIO ex similitudine procedit : quoniam similitudo dilectionem efficit, dilectio autem amantem amatumque conjungit. Jam igitur cerno, o Virgo gloriosa, quoniam quo Deus se tibi vicinius atque intimius unit, eo vehementiori te caritate complectitur et ardentius diligit. Sed post personalem illam Verbi humanitatisque copulam, aliam quam unioni qua se tibi conjunxit Deus sublimis similem, non contueor neque reperio. Descendit quippe, o amabilis Maria, non jam dumtaxat ad te, sed in te quoque et usque in medium ventris tui ; in visceribus tuis mansionem sibi quietemque elegit, qui in fonte paterni cordis, qui in luce æternæ mentis atque in sinu Patris incommutabiliter consistit. Denique induit carnem ex te, et factus est aliquid tui, uti parentis est aliquid proles. Itaque, nunc si rite concipio, Dei tuique, o Maria, conjunctio, nedum per illuminationem est aut amorem extrinsecamve adhæsionem, sed per realem quamdam identitatem, intima et item penetrativa exsistens.
Præterea, caritas communionem facit : nil equidem sibi proprium servat, sed proprias utique divitias dilecto impertit. Igitur, dum communionem divinæ excellentiæ desuper tibi a tota Trinitate, o felix
Maria, exhibitam contemplor, caritatis illius qua te tota supersancta Trinitas dilexit, magnitudinem itemque fervorem mirari non sufficio. Pater quippe tibi unicum suum carissimumque Filium misit deditque. Fecit insuper te suam veram sponsam, eumdem naturalemque suum Filium ex te gignens. Porro Spiritus Sanctus hoc adorando te germine ineffabiliter imprægnavit, a quo ipse vere ac æternaliter procedit. Filius quoque te singulariter veneratus est, dum ipse fons bonitatum et luminum uterum tuum non horruit, in eo se clausit, tibique demum se commisit atque subjecit.
Chapter 12 of 110