Articulus 20
Quemadmodum Mariam omnis creatura venerari teneatur atque diligere.
OMNIS naturæ creatæ perfectio in hoc sita est, ut Creatori pro viribus assimiletur. Etenim quod ei similius, id quoque perfectius censetur. Enimvero, si jam nedum Creatori conformetur creatura, sed ipse insuper universorum Conditor creaturæ quam plasmavit assimilari dignetur, quo id in Creatoris majestate benignius dignationeque plenius creditur, eo utique creaturæ id ampliorem præstantioremque eminentiam confert. Nunc autem per te, o vere dignissima veraque veri Dei Genitrix, creaturæ suæ se Deus creator similem fecit, servi formam sortiens, et in humanæ naturæ veritate in virginea tuæ regiæ aulæ cellula proficiscens.1 Omnis ergo, o Maria, in te et item de te creatura exsultet, quoniam quem utcumque imitari, sibi summa consistit perfectio, hunc ex te sibi (etiam per speciem naturæque veritatem, aut certe secundum genus) similem sortita est. Occumbebat olim distabatque in infinitum a creantis altitudine, creaturæ conditio; nunc vero per te, o sacra, suavis decoraque Virgo, in unitatem personæ Creator creaturaque coierunt; et creaturæ non modo dumtaxat similis, sed idem (id est unum in persona, non idem in natura quoque) cum ipsa Creator effectus est.
Denique, cœlum, sol, luna, sidera quoque, et ipsa etiam elementa cœlique signa, et item omnis mundana creatura, quæ ob hoc in ministerium cunctis gentibus condita erant ut soli Deo homo pareret atque serviret, in ignobilitatem quamdam indecentiamque prolapsa videbantur, quum jam non deicolis atque fidelibus, sed idololatris ministrabant;2 sed per te, o Maria, naturalem denuo generositatem naturalisque institutionis finem se gaudent adepta, dum lumen, Salvatorem et Dominum orbis produxisti, quo dæmonum est abjecta cultura, ostensa fraudulentia, et veri omnium Creatoris reparata cognitio. Porro, dum ex te suum intra se clauserunt opificem, eique in propria famulabantur persona, viridiori videntur refloruisse decore, et sublimiorem venustatem sortita. Omnia ergo te, o Maria, amare, te honorare singula obligata sunt, per quam mundus totus decoratus est.
Footnotes
Chapter 21 of 110