Skip to the text

Articulus 24

Quemadmodum a sereno amatore Mariam contemplari oporteat.

AGNITIO per similitudinem assimilationemque efficitur: ideoque contemplatio sincera fore nequit, si non utique contemplato contemplator utcumque conformetur.1 Neque enim in malevolam animam introibit sapientia, quoniam recipiens receptibili aptari oportet; porro sapientia, divina exstat possessio: quomodo igitur malignum perversumque animum introire valebit? Enimvero, si informem sapientiam adipisci queat, formatam tamen veramque nequaquam sortiri poterit. Omnis equidem sapientia a Domino Deo est :2 qui utique castam affectuosamque sapientiam, quæ sola vere sapientia consistit, immundæ aridæque menti minime præstat. Neque itaque Christus, qui substantialiter sanctus ipsaque insuper superessentialis sanctitas est, nec ejus utique sacrosancta Genitrix, nisi a casta serenaque mente contueri queunt. Sed quis, ut supernaturalem sanctitatem quæ Christus est jam nunc deseram, ejus utique præelectæ Matris sanctitatem digne intueri possit? Neque idoneus sum, fateor, sed neque efficax. Verumtamen, etsi improbus, heu! laudator sim, nihilo minus quod concepi effabor.

Etenim magno divinoque nos instruente Dionysio, triformi via ex creaturis ad Creatoris contemplationem proficiscimur :3 per causalitatem videlicet, positionem et ablationem. Effectus nempe causam suam manifestat, quoniam omnis effectus participata quædam est similitudo suæ causæ. Denique in Deo, velut in universitatis causali fontalique principio, omnium secundorum perfectiones fateri par est. Et denuo has ipsas ab ipso removere oportet : quippe qui omnibus supersubstantialiter ac infinite sublimior est, incomprehensibilis innominabilisque consistens. Igitur in via positiva, rei creatæ perfectio sic Deo adscribenda est, ut quod defectionis et item ignobilitatis complectitur, a Deo longius relegetur, atque quod dignitatis remanet, Deo per omnimodam excellentiam inesse constet. Cernimus namque in rebus creatis, esse, vivere, intelligere, lumen, sapientiam, beatitudinem, sed cum imperfectione aliqua. Itaque quod perfectionis in eis est, Deo adscribere, et quod defectionis habent, ipsi auferre congruit.

Si ergo, Mariæ amator, condigno eam intuitu speculari moliris, præinductis tribus viis ad ipsius contemplationem meare festina, eamque deiformiter cum sincera mente intende. Enimvero de Mariæ causalitate, quæ est ipsius virginalis maternaque fecunditas, paulo ante pro viribus disseruisse me memini, idque, si rite teneo, ostensum est : nec cœlorum causalitatem, nec siderum planetarumque fecunditatem, neque elementorum seminalem rationem, fecunditati posse comparari Virginis sanctæ, quippe quæ horum opificem, omnisque boni creati Fontem, felici ventre effudit.

Insuper ergo per positionem sic ad Mariæ contemplationem progredere : cunctarum attende ordinem qualitatemque feminarum ac virginum, et quidquid in his dignitatis perfectionisque compereris, Mariæ per excellentiam adscribe. In aliis laudanda virginitas, sed sterilis; in aliis commendanda fecunditas, sed corruptioni obnoxia. Demum in quibusdam admiranda, etiam in conjugio observata integritas, atque in aliquibus vidualis veneranda honestas. Et hæc quidem ad corporis venustatem potissime pertinent. Omnes perfectiones hæ Mariæ superexcellenter conveniunt. Ipsa equidem mater est et virgo : sed virgo virginum, et angelicam puritatem vincens; mater quoque, per cujus prolem omnis salvatur fecunditas, imo et angelica reparatur integritas. Denique, et sponsum habens, intacta exstitit; et vidua exsistens, non utique in deliciis vixit. — Proinde ad animæ virtutem si adspicias, non est inventa similis illi : quippe quæ singularum virtutes eminenter complectitur. Quid ea humilius, ad quam se primum Deus excellentius inclinavit? Quid purius, cujus carnem propriæ Unigenitus splendorque Patris divinitati unire non horruit? Quid ipsa, divina caritate proximique dilectione, æstuantius, quæ Dei incarnationem incessabiliter optabat, Deumque in se traxit et (ut sic fatear) transformavit? Quid ea quoque fide plenius, quæ se minimam existimans, Deum nihilo minus se, salvo pudoris candore, concepturam fore non utique dubitabat? Tu, o felix et honorabilis Maria, vitæ exemplum, virtutum simulacrum, maturitatis honestatisque speculum. Apte omnino tibi competit quod tam ubertim in tuum enuntiamus præconium: Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris; et flores mei, fructus honoris et honestatis.4 Tu nempe, o celeberrima sponsa, instar fecundissimæ vitis, universæ suavitatis Fontem protulisti; et flores tui, fructus honoris et honestatis, quoniam sine tactu pudoris honestatisque detrimento, Christum regem peperisti, qui flos est cuncta reficiens atque adornans.

Præterea, per ablationem sic Mariam contueri satage, ut omnem procul ab ea imperfectionem tollas quam in ceteris comperire contigerit. Adspice, hortor, interdum sapientiales sapientis Salomonis libros, et bonæ pravæque mulieris discretionem pro viribus conspice. Etenim mulier bona super omne donum, neque est munus quod ipsi æquari queat. Beatus insuper qui eam sortiri meruit.5 Nempe, ut verum fatear, quid in universitate conditi entis, decora, pudica itemque devota puella amabilius cogitari valet? Quo namque per sexum naturamque apparet declivior ac defectibilior, eo certissime per virtutem et gratiam amabilior est atque præstantior. Verumtamen in feminis sunt in quibus exstant petulantia et libido, inhonestas et corruptio, levitas et evagatio, insipientia et contentio; et ceteras quidem carnis mentisque ipsarum imperfectiones enumerare nec expedit neque sufficio. Ideoque, si Mariam dulcissimam casto mundoque corde videre affectas, has nedum imperfectiones ab ea remove, sed oppositas quoque ipsis virtutes eidem supereminenter largire. Cerne, si vales, mulierem fortem atque electam, castitate fragrantem, honestate incomparabilem, integritate inviolatam, stabilem; itemque sapientia ac scientia adornatam, mitem, humilem, corpore pulchram menteque sanctam: quid desiderabilius ea? Nonne congruum tibi dignumque videtur, quod speciem ipsius fons omnis decoris superpulcher Deus concupierit?6 Nempe, quo femina his stipata virtutibus, his fulcita excellentiis, exstitit secundum naturam vel sexum fragilior, aut carni propinquior, seu sensu mutabilior, eo utique desuper atque divinitus stabilior, divinior eminentiorque effecta est.

Nunc igitur parce mihi, precor, o Maria, o Domina mundi Reginaque cœli, omnium te diligentium tibique ministrantium immundissimo atque vilissimo, quod turpissimus ego tot laceratus aversionibus, tot læsus criminibus, ac tantis maculatus immunditiis, te pulcherrimam atque sanctissimam, tam impura tamque inverecunda mente vel contemplari audeo, aut nominare pollutissimis labiis præsumo, seu scientiæ sermonisque imperitus, laudare amplius non formido.

Footnotes

  1. Sap. 1, 4. ↩

  2. Eccl. I, 1. ↩

  3. De Divin. nom. c. vii. ↩

  4. celi.xxiv, ↩

  5. id.xxvi,1. ↩

    1. xliiv,
    ↩

Chapter 25 of 110