Articulus 12
Quod deliciæ Dei sint esse in Maria et vivere cum ea.
EXSULTAVIT ut gigas ad currendam viam ;1 a summo cælo egressio ejus. Etenim quoniam, o præelecta a Deo, Rex regum et Dominus dominantium tuum concupivit decorem, non mirum si cum exsultatione festinationeque ad te descendit:2 siquidem in momento, in ictu oculi, a summo cœlo in uterum tuum processit.34
Porro, si deliciæ Dei sint esse cum filiis hominum, non utique cum his qui caro5 sunt, in quibus spiritus ejus non permanebit in æternum, eo quod caro sint, sed6 cum his qui in spiritu et veritate Patrem colunt atque adorant: quanto magis tecum esse, deliciæ ejus credendæ sunt, in qua carnale nil exstitit, quæ Deo unita fueras per fidem, transposita in ipsum per spem, indissolubiliterque ei colligata per caritatem? Denuo, nullum (ut opinor) latet, quod amantium se mutua conversatio delectabilis sit. Porro, quo amor fortior, eo vita hæc jucundior. Sed quis mutuam illam Christi Matrisque ejus dilectionem metiri aut certe concipere queat? Et ob id neque quam deliciosus erat ipsorum convictus, comprehendere quispiam valet.
Ad hæc autem, quis sponsi ac sponsæ copulam lætam fore ignoret? Et Mariam singularem esse Christi sponsam quis nesciat? Singulariter itaque ipsorum conjunctio gaudiosa deliciosaque fuit. Amplius, quis unici filii amantissimæque matris, et eorum præsertim quorum alter alterum nunquam offendit, nec quod displiceat habet (quippe in quibus culpa nulla, nulla inhonestas, sed virtus sincera, et item perfectio consummata), mutuam conversationem delectabilissimam esse non videat?
Footnotes
Chapter 13 of 110