Skip to the text

Articulus 30

De mirabilibus in Maria factis.

DEUS, in sancto via tua:1 quis Deus magnus sicut Deus noster? Tu es Deus qui facis mirabilia. Magnalia egisti, dum visibilia et invisibilia ex nihilo plasmasti;2 dum entium naturas distinxisti, et unumquodque aptissime ordinasti atque locasti. Denique in cœlo terraque mirabilia, magna et inscrutabilia operatus agnosceris.3 Tu olim diluvio orbem operuisti; et item in portentis vehementibus inauditisque prodigiis, plebem tunc electam de Ægypto eduxisti, per deserta deduxisti, ac demum in promissas regiones induxisti. Insuper multifarie multisque modis olim patribus, Prophetis ac præelectis loqui, apparere itemque inspirare dignatus es.4

Verumtamen non amplius est his species neque decor, si ea quæ in carissima tua filia operatus es, contemplemur:5 neque enim tam admiranda est mundi creatio quemadmodum Dei quæ in ea, ex ea et per eam facta est incarnatio, in qua multa miranda speculari queunt, utputa: infinite distantium immediata unio, præsubsistentis personæ vera generatio, divinæ ac humanæ naturæ hypostatica conjunctio, infiniti circumscriptio, atque æterni recens productio. Nusquam comperiri comprehendive valet ut quæ personaliter unita sunt, se mutuo excedant, uno videlicet exsistente ubi alterius nil penitus exstat, imo ipsa persona vera atque perfecta illic essentialiter consistente ubi counita sibi natura minime exsistit. Sed in Deo incarnato, in Mariæ id Filio reperire contingit, dum Verbi hypostasis atque natura, non autem humanitas assumpta, ubique est, et incircumscripta immutataque in semetipsa perseverat.

Enimvero alia quoque magna, sed his minora, contuenda sunt in Virgine benedicta: ut quod fide de Spiritu Sancto concepit; quod sine onere atque gravamine corpus verum tulit; quod corpus sensibile et passibile, clausa effudit;6 quod quum justus septies in die cadat, ipsa nunquam nec in minimo ceciderit; quod in terris adhuc vivens, supercœlestes animos puritatis sanctitatisque merito præcesserit. Cetera porro familiaria atque arcana inter puerum Jesum, Deum verum, et ejus felicissimam Genitricem, ab infantia Christi ad eam usque ætatem qua prædicare orsus est, quid videlicet ei vicissim ostenderit, quid infuderit, quid in ipsius præsentia fecerit, dum hunc illa maternaliter fovit atque lactavit, dum ipsum in Ægyptum duxit ac reduxit, omnem quoque maternam administrationem ardentissimo reverentialque affectu impendit, dum cum unico unica in abscondito comedebat, dum insuper ipsi iste subditus exstitit, et filialiter utique sæpissime ministravit:78 quis, inquam, hæc rimari queat, contemplari aut profari?

Footnotes

  1. Pt. usm. 14, 15. ↩

  2. Jes. v. 9. ↩

  3. Ezod. vi. ↩

  4. Hebr. i. 1. ↩

  5. Gen. vi. 11 et seq. ↩

  6. Prox. xxiv, 6. ↩

  7. Luc. II, 51. ↩

  8. Matth. II, 4, 21. ↩

Chapter 31 of 110