Skip to the text

Articulus 15

Quod Divinitatis splendori, id est Filio, qui est splendor Patris, non deroget a femina concipi et gigni.

OMNIA munda mundis.1 Porro immundis ipsa quoque munda vicissim immunda sunt. Crassam quippe mentem habentes, et obtenebratum carnalemque intellectum, sincero nequeunt rem oculo contueri. Abhorrent itaque fateri, prorsusque eisdem indignum videtur, in femineum ventrem Deum descendisse, femineæ carni uniri, in utero demum naturalibus superfluitatibus non carente jacere, itemque sic angustiari atque concludi. Sed patet eorum ruditatis crassitudo. Nempe eamdem rem aliter attendit sensus, aliterque intellectus. Unde si ejus (quem sibi Deus præelegit paravitque) uteri differentiam claro intellectu a ceteris conspicerent, quem carneo sensu cum ceteris convenire cernunt, non tam bestialiter censerent. Enimvero, quam immunditiam nisi culpæ abominatur Dominus? Numquid naturalium superfluitatum impuritatem, et non magis animæ maculam pensat? Quod si illas quoque odit et vitat, non utique ubique est. Quid ergo mirum, si Virginis uterum non horruit Deus, cujus utique immensa divinitas omnibus adest cunctaque penetrat, et tamen nullo obnubilari macularive novit, quippe quæ cum nullo materialiter communicat, supersimplex invariabilisque consistens? Quod si sensibilis radius immunda purget, mundus permanens, uniaturque sordibus, sordem non contrahens: cur Divinitatis supersplendidissimus incircumscriptusque radius, purissimis virgineæ et item sacræ Puellæ sanguinibus absque propriæ puritatis damno uniri non valeat, præsertim quum sine ipsius variatione aut circumscriptione unionem eamdem fateamur effectam?

Denique, nec culpæ maculam neque virtutis splendorem carni nisi per redundantiam ab anima inesse constat. Voluntas namque culpæ radix est, et virtutum origo. Igitur, si dignitatem carnis Mariæ serena acie speculari festinas, animæ in primis contemplare virtutes. Porro nulla (ni fallor) animæ virtus tam vehementer in carnem redundat eamque venustat quemadmodum castitas, quum et luxuria eam potissime coinquinet atque corrumpat. Quo ergo judicio purissimæ castissimæque Virginis corpusculum, supermundo ac superpulchro Deo horrendum abominandumve exstitit? Quod tibi, immunde impudensque Manichæe, et tibi quoque, impure Judæe, ignominiosum est et vile, nobis gloriosum est, amabile, itemque suave. Dei incarnatio, nostra deificatio est; ejus descensio, nostra est provectio; ipsius in Virginis ventrem declinatio, nostra est ad cœli thronum sublimatio.

Footnotes

  1. Tit. 1, 15. ↩

Chapter 16 of 110