Articulus 31
Quod pulchrum sit atque jucundum, Dei sapientiam, bonitatem et potentiam contemplari in Maria.
IN tribus perfectum est unumquodque et idoneum ad operandum: in scire, velle et posse, ut sit scientia non obtenebrata, voluntas non invidiosa, et potentia non impedita. A magno nobilique Platone id ipsum dictum est. Porro in omni operatione Dei hæc tria relucent. In eo quippe quod rem de non esse ad esse traducit, manifestatur potentia; in ordine vero, sapientia; atque in eo quod omnia propter semetipsum (sine meritis videlicet rerum) condidit, bonitas splendet.1
Sed in sublimi Virgine hæc plenius contemplari par est. Nempe in primis, nulla est pura creatura in qua eatenus uti in Maria hæc tria elucescunt. Bonitas namque Dei, in donis suis, quæ gratuito præstat, patenter innotescit: quoniam se communicare atque diffundere, boni proprietas est. Ideoque, quo divinitus sacræ Virgini plura gratiarum dona impertita sunt, eo utique Dei bonitas lucidius in ipsa resplendet. Et quidem, si universorum tam naturæ quam gratiæ dona perscrutemur, non comparebit comparabile illi. Cui enim creaturarum datum est Creatoris parentem esse, cum æterno Patre eumdem itemque communem Filium habere, et hunc a quo Spiritus Sanctus profluit gignere, mundi fore salvatricem, angelorum dominam, cœlorum reginam? O Dominator altissime, quam vere bonus es, quam largus atque benignus, qui creaturam tuam tibi sic vehementer conformasti et te illi tam parem exhibuisti, qui illustrem istam Puellam, nostram utique virginem Matrem et sororem, tam deiformiter sublimasti! Laudant te qui eam diligunt; et qui ejus congratulantur beatitudini, gratiarum actionem tibi et benedictionem concinnant.
Præterea, in eo Dei sapientia refulget in Maria, quoniam per eam ordinatissimo prorsus processu, salvis temperatisque Dei æquitate atque clementia, hominum est reparata felicitas. Sed quoniam de hoc ubertim in præinductis sermo transiit, de tertio paulisper loqui incumbit.
Attenditur autem virtus operantis ex distantia terminorum sui operis. Omnis enim operans, ab aliquo orditur et in quodam quiescit. Unde quo principium seu terminus a quo operis, longius a termino ad quem seu a fine distat, eo fortior opportuna est in agente potestas. Ideoque, quum non esse ab esse infinite distet (quippe quorum nulla est comparatio), non nisi habenti immensam potentiam creatio competit. Si itaque quemadmodum Dei in Maria refulgeat potentia scire molimur, quid ei ex se et per naturam, et item quid per gratiam ipsi conveniat, speculari oportet. Enimvero, si gratiam ab ea tollas, non erit in quo ceteris sit præstantior ; si autem gratiam agnoscas, mirari non sufficis : cernes equidem juvenculam teneramque virginem diabolicæ fraudis atque nequitiæ fortissimam victricem, omnium quoque virtutum sic ordine stipatam, ut jam cadant a latere ejus mille, et decem millia a dextris ipsius. Ipsis namque tenebrarum principibus sic erat terribilis quemadmodum castrorum acies ordinata, muris fortalitiisque vallata. Intueberis præterea, ex ancilla humillima, Dei Matrem effectam, et in propriis oculis minimam, super angelorum choros universos elevatam. Ps. xc, 7. Cant. vi, 9.
Jam, o hominum æmule, serpens falsissime, cerne et erubesce te, qui Divinitati æquari superbissime optabas, a Virguncula ista cum omni tua virtute cohorteque universa supplantatum atque contritum. Et nunc, velis nolis, ejus ditioni tu et tui subdimini itemque paretis ; non valetis resistere, sed neque mutire audetis : caritas ejus incendit vos, opprimit humilitas, et puritas fugat.
Merito omnino, o Maria, in Dei tui amore resolveris et liquefis, et a te ipsa deficiens, eum sempiterno ardore ineffabiliter complecteris. Fecit enim tibi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus : quippe qui semetipsum ex te fecit, assumens quod non erat, manensque nihilo minus quod erat ; ac per hoc, omnia quæ fecit, refecit.2
Footnotes
Chapter 32 of 110