Skip to the text

Articulus 32

De beatitudine Mariæ quam in præsenti vita sortita est.

POST hæc autem in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.1 Non est aliud creaturæ beatitudo quam ejus cum Creatore suo unio. Unde elucescit id beatius fore censendum quod Deo vicinius est. Quis igitur, o supergloriosa Virgo, o sancta Maria, beatitudinem tuam quam in terris adhuc vivens habebas, plene meditari seu digne queat profari ? Nempe, si Christo teste, beati oculi qui ea quæ discipuli ipsius viderunt, contuiti sunt, qui eum hospitio susceperunt et audire meruerunt : quanto magis tu felix exstitisti, Maria, cum qua triginta annis commoratus est ; a qua tunc quotidie visus est atque auditus ; quæ ipsum, nedum videre et audire, sed et concipere et parere, lactare, et item contrectare meruisti ; quorum insuper mensa una, stratumque ubertim in infantia ipsius unum ? Porro, quo vehementior tibi, o cœlestis Domina, erat ratio eum amandi, eo (ni fallor) dulcior fuit atque jucundior hic tui cum rege Messia convictus. Ingens prorsus tibi exstitit dilectionis ipsius causa. Ipse namque Deus tuus, creator ac Dominus ; denique ipse qui fecit tibi magna, itemque incomparabilia ; sed et ipse filius tuus et salvator. Porro ipse speciosus forma præ filiis hominum : candidus utique et rubicundus, electus ex millibus, mitis atque suavis, et humilis corde.2 Ps. xiv. 1. Cant. v, 18. Mat. 1. 29.

O excelsa et revera beatissima Maria, quæ hunc talem tantumque quotidie felicissimis oculis coram te procedere cernebas ! O quam dulci, jucundo atque ardenti eum, o Domina, visu adspexisti!3 Tu quippe eum noveras; non te latuit mundi eum creatorem esse, salvatorem ac judicem. Quid tibi, o bona amabilisque Maria, mentis, quid gaudii exstitit, dum eum sagacissima mente conspectans, diligentissimoque corde universa quæ tu ipsa de illo noveras, senseras, videras, audieras atque credideras revolvens, hunc de quo Prophetæ a sæculo vaticinati fuerant, cunctisque gentibus desideratum, noscebas; dum te sic ab eo electam dilectamque pensabas, ut te in matrem, humanæ quoque salutis cooperatricem, condiderit itemque susceperit; dum denique eum tibi tam familiariter, filialiter, humiliter reverenterque conversari intendisti; dum puerulum adhuc, materna auctoritate pro libito contrectasti, amplexata deosculataque fuisti? Ipse est enim, o Regina, angelorum felicitas, virtus sapientiaque Patris. Et nunc, o summa Maria, eum possedisti, ei convivebas et illi providebas, in cujus manu sunt omnes fines terræ, qui est fons vitæ, omnibusque providet, et bonorum nostrorum non eget.

Footnotes

  1. Baruch. iii, 38. ↩

  2. Cant. v, 10. ↩

  3. Luc. i, 49. ↩

Chapter 33 of 110