Articulus 33
De amoroso Christi Mariæque colloquio.
EN dilectus meus loquitur mihi:123 Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra. Vox sponsæ: Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus.4 Triformi exsistente Christi sponsa, universali videlicet, quæ est Ecclesia, particulari quoque, et est devota anima, itemque singulari, quam Virginem Deiferam censemus, inter harum unamquamque et Christum dulciflua amoriferaque castæ atque decoræ dilectionis verba volant. Verumtamen inter Deum Filium Virginemque Matrem, inter amantissimum sponsum sponsamque singularem, inter unicum Filium Matremque ardentissimam, ignita, et item super lac et favum, super oleum balsamumque suavia manare eloquia par est. Fervidus nempe æstuansque amor, inquietus est, incitat amantem, continere se nequit, effundit se, et nil dilecto vult esse absconditum; est demum modi nescius, ecstasim causat, atque in amati (si valet) amplexus prolabitur. Ideoque, si amator es, si divinam utcumque familiaritatem benevolentiamque expertus es, intende pro viribus quænam vicissim, stimulante amore, Jesu atque Mariæ fuere colloquia, nunc mentalia, nunc quoque vocalia. Numquid affectuosissima mens illa atque materna, et Filius mitis ac humilis ipsaque caritas exsistens, ab amoris colloquio, a dignitatis præconio, a desideriorum indicio abstinere valebant?
Affatur itaque sponsam Matrem Filius sponsus: Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.5 Et illa: Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Denique paranymphis loquens sponsus: Sicut lilium (inquit) inter spinas, sic amica mea inter filias.6 Porro illa vicem volens refundere, de sponso Filio adolescentulo orsa profari:7 Sicut malus (ait) inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios;89 et denuo: Anima mea liquefacta est ut dilectus locutus est. Denique Virginem sponsam invitans sponsus: Ostende mihi (inquit) faciem tuam; sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.10
Sunt proinde alia quoque suavissima sponsi sponsæque colloquia, quæ per os ad hoc electi viri, Spiritus Sanctus in Canticis compegit in unum: quæ si de Christo qualibetque devota anima, quæ cœlestis sponsi particulariter sponsa consistit, intelligi queunt, cur non amplius de sponso et ipsius sponsa singulari, quæ Mater est munda atque virginea, accipi valeant, non capio: quippe quorum amor fortior, unio intimior, similitudoque major. Erant prorsus, si rite contemplor, et uti suspicari pium est, inter Virginem Matrem Deumque puerum multa et item multiformia colloquia: nempe quandoque eum affatur ut Deum, et mox adorat; interdum ut mundi judicem, et repente aut pro se, aut certe pro aliis contremiscit;11 jam vero ut unicum filium, ut præcordialissimum sponsum, ut dilectum carissimum; nunc autem ut salvatorem, sanctificatorem, electorem, omnisque suæ gratiæ datorem.
Quis præterea excogitare possit quam in his singulis dulcia ac amorosa, convenientia atque benigna, veneranda sapientissimaque utrinque fluxerint verba? Creatoris majestatem cum reverentia adorat, Judicem orbis precatur itemque honorat. Nec ambiguum reor quin quæ ante Dei incarnationem, pro mundi tam ardenter salute poposcit, nunc in terris coram se cernens eumdem, fiducialius affectuosiusque flagitaverit. Denique Filium osculando complectitur, sponso totis omnino præcordiis intime spiritualiterque unitur, in dilectum transponitur. Amplius autem ei qui se elegit gratiamque donavit, grata fore satagit, semet et quidquid valet impendit.
Footnotes
Chapter 34 of 110