Articulus 34
De dulcedine atque fecunditate uberum Virginis venerandæ.
QUAM pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea, sponsa!12 Beatus venter qui te portavit, Christe, et ubera quæ suxisti. O glorificanda Genitrix, Virgo præstantissima, totaliter amabilis Maria, dum gratiam cœlitus tibi largitam considerare molior atque affecto, jam ultra spiritum non habeo.34 Glorietur regina Saba in omni gloria Salomonis; exsultet Nabuchodonosor in fortitudine itemque decore Babylonis; lætetur Aristoteles in indagatione naturæ rerum; jucundetur Ptolemæus in agnitione planetarum, in cursu siderum, in amœnitate sphærarum: gloria mea interim, o Maria, hæc est, ut dignitatem gratiamque totius substantiæ tuæ, carnis utique ac animæ, omnium quoque quæ in te sunt virium atque membrorum, nunc autem in hac hora, uberum tuorum, pro viribus contempler. Verumtamen mundum oculum ipsorum requirit speculatio; et ob id doleo super me, meque inidoneum fateor. Sed auxiliare, precor, o pia; et munda me, o munditiæ Mater, amica Dei, gaudiosa Maria.
Et nunc, o Maria, cerno Christum Dominum, regem Messiam, Unigenitum Dei, ad ubera tua pendentem, ubera tua sugentem, illis suis infantilibus manibus, tenerrimis atque dulcissimis, ea contrectantem, ori applicantem, et vitæ alimoniam corporisque ex ipsis sustentationem sortientem.5 Ipse est, o supermundana Domina, qui operit cœlum nubibus et parat terræ pluviam; qui producit in montibus fœnum, et herbam servituti hominum; qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. O Virgo purissima, quæ virgineis uberibus Deum lactasti, quantum ex divini oris contactu deificata sunt, quam dulcia, quam fragrantia facta sunt ubera tua!6 Meliora sunt ubera tua vino: quippe quæ terrenæ carnalisque concupiscentiæ labe atque contactu carentia, suavitatis foverunt auctorem; porro luxuriæ radix in vino absconditur, et qui diligit illud, non erit sapiens.7 O ubera fecundissima, quæ universæ bonitatis Fontem nutrire electa sunt!
Quid tibi mentis erat, quid gloriæ, o pudicissima turtur, o castissima columba, o devotissima pulcherrimaque Virgo, dum illis tuis virgineis, columbinis et item clementissimis oculis, speciosum hunc puerulum, candidum, rubicundum ac desiderabilem, sic tibi applicatum, sic uberibus tuis appendentem cernebas? Opinor, o Domina, non eum tot virginei maternique lactis stillicidia e sacri tui corporis fonte hausisse, quot jaculis amoris, quot caritatis ardoribus beatissimam tuam animam vulneravit atque dotavit: nisi forte qui omnibus largus est, tibi dumtaxat parcus exstiterit. Quantum, o delectabilis et gracilis Maria, liberrimus ille Deus, qui nulli penitus obligatus est, se tibi obligavit, cujus carnem induit, cujus ubera suxit!
O felicia ubera, quorum ubertate uberrimaque fecunditate cœligenæ gaudent atque terrigenæ, et item suavissimis recreantur ex fructibus! Hæc nempe sunt duæ olivæ fecundæ atque amœnæ, gratiæ liquorem, lactis mellisque dulcedinem universis emanantes. Pulchriora sunt ubera tua vino, o divina sponsa. Hæc enim sunt mandragoræ odoriferæ in hortu deliciarum radicatæ; botri quoque vinearum Engaddi, miserorum pectora lætificantes, et mœrorem depellentes;8 pomella insuper nivei splendoris, a Paracleto fecundata; malogranata aurea, sphærulæ ac lilia, templum veri Salomonis ornantia.
Footnotes
Chapter 35 of 110