Skip to the text

Articulus 35

De florido lectulo Filii sponsi ejusque virgineæ Genitricis et sponsæ.

LÆVA ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.12 Non sustinuit, si rite intendo, amor ardens et æstuans, amor singularis, itemque incomparabilis, minus aliquid infantulo Jesu atque puerulo ab electa exhiberi Genitrice, quam propriis natis ceteræ exhibent matres. Ego autem amplius omnino opinor. Arbitror nempe Virginis Matris divinæque Prolis eo ardentiores fuisse amplexus, uberiora oscula atque viciniores uniones, quo ipsorum mutuus amor vehementior exstitit. Amor namque perfectus, separationis impatiens est. Porro quis ignoret, fideles affectuosasque matres proprios amantissimosque infantes ac filios secum ubertim in nocturno silentio in lectulo locare, amplecti, deosculari, et juxta maternum pectus et ubera quieti tradere dormitionique deputare? Quomodo igitur Virginem sacram, Matrem deiformem affectuosissimamque, unico suo dulcissimo Filio, tali utique ac tanto, tam dulci tamque formoso, id ipsum non exhibuisse credi queat? Exhibuit prorsus, et indubitanter exhibuit.

Nunc ergo, o Maria, o felix sponsa, beatitudini tuæ congratulatur anima mea, atque in gaudiorum tuorum incomparabili plenitudine, exsultatio mihi ingens est et eximia. Etenim quod solitarius ego et in solitudine commorans, crepusculo itemque noctis medio, sed et diluculo, ubertim et non sine recreatione contemplor, jam nunc de te, o Maria, non utique silebo. Sæpius, fateor, verbi reminiscor Aristotelis, quoniam homo solus, aut deus est aut bestia. Porro cum quo Deus est, ipse quoque divinus est; qui vero absque illo est, bestiam reor. Denique Deus: Non videbit me (inquit) homo et vivet.3 Et hoc quidem de divinitatis natura suscipi par est; sed et qui in servi forma eum viderunt, beati censentur.4 Intende insuper, o anima mea, de felicitate spiritus sanctæ Virginis interim paulisper obmutescens, si vel a constitutione orbis, tantam aliquando sponsa aliqua, etiam per carnem atque ex carne sit sortita lætitiam, quemadmodum in hac olim vita Virgo divina. Ibas ad lectulum, o superfelix Maria, o delicatissima sponsa, non utique sponsi conjunctione caritura, non Joseph lignifabrum, sed Jesum mundi fabricatorem amplexatura, cœlestem, non mundanum, sponsum osculatura. Ineffabilis (ut opinor) erat, o amantissima et item præcordialissima Maria, mundissimæ tuæ mentis lætitia, dum floridum lectulum ingrediens, Dei mox Unigenitum, speciosissimum suavissimumque ex te natum infantulum, Dominum utique virtutum Regemque gloriæ ac mundi Judicem, virgineis ulnis susceptura, roseo ore osculatura atque inter materna brachia ad quiescendum eras locatura. O ineffabiliter jucunda, delectabilis et munda Christi regis et Mariæ matris unio, dum Fontem sanctitatis, Dei utique Sapientiam atque virtutem, Mater puritatis castissimaque Virgo collo stringit, in brachiis suscipit, inter ubera ponit, suavissimo vultui applicat et rubicundis labiis mulcet; dum inter divinissimæ, flagrantissimæ honestissimæque Genitricis is ubera quiescit, apud maternum pectus obdormit, singularem carissimamque sponsam Ecclesiæ sponsus constringit! O deliciarum deliciæ, dum tenerrima devotissimaque Puella condormientem sibi vicissim ut Deum adorat, et item ut unicum natum ubertim osculando circumdat! Et quidem hæc unio quo intimior, eo purior; et quo quoque frequentior, eo salubrior.

Footnotes

  1. Reg. vii, 6. ↩

  2. 1 Reg. vii; 13. Reg. xxv, 16. Reg. xvi. ↩

  3. Exod. xxxiii, 20. ↩

  4. Luc. x, 23. ↩

Chapter 36 of 110